Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Hrsg.]; Neuser, Wilhelm H. [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Strohm, Christoph [Hrsg.]; Stupperich, Robert [Bearb.]; Kroon, Marijn de [Bearb.]; Rudolph, Hartmut [Bearb.]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 6,1): Wittenberger Konkordie (1536) — Gütersloh, 1988

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.29831#0316
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
312

RETRACTATIONES (1537)

Ego autem hoc coram domino ecclesiae eius affirmo, testibus libris a me editis, me
nunquam in ea sententia fuisse, ut in sacra coena nihil exhiberi distribuique sentirem,
quam panem et vinum corporis et sanguinis domini inania symbola et non etiam ipsum
corpus et sanguinem domini. In sacramentis etiam licet ut praecipuum tractarim id,
quod sunt symbola professionis nostrae, nunquam tamen negavi ea simul a domino 5
adhiberi ad commendandam nobis suam misericordiam, et exhibendum dona vitae,
imo hoc ipsum donum uno in loco. Id unum impugnavi, sacramenta ex se fidem
confirmare, quod nimirum est opus spiritus sancti.

At progressu huius disputationis, cum Lutherus rem omnem sacramentariam fusius
exponeret, vidi illum nec corpus et sanguinem domini ulla naturae copula cum pane et 10
vino unire, nec in pane et vino localiter includere, neque sacramentis propriam tribuere
virtutem, qua salutem ex se adferant sumentibus ea, verum sacramentalem modo
unionem inter corpus domini et panem, inter sanguinem eius et vinum statuere, tum
docere confirmationem fidei, quam sacramentis tribuunt, niti virtute, non quae ipsis
inhaereat externis rebus per se, sed quae sit Christi, et dispensetur eius spiritu per verba i 5
et sacra symbola. Haec ubi agnovi, magno in id studio incubui, ut ea aliis quoque
ostenderem et commendarem. Volo itaque et hoc loco testatum omnibus qui haec
legunt facere, M. Lutherum et qui vere ab eo stant, eiusquam doctrinam rite sequuntur,
in sacra coena nullam impanationem, nullam quoque corporis Christi in pane, sangui-
nis in vino localem inclusionem affirmare, nec ullam externis actionibus sacramen- 20
torum ex se virtutem salvificam tribuere. Veram autem substantialem ponunt corporis
et sanguinis domini cum pane et vino in sacra coena praesentiam et exhibitionem, quäm
nimirum et ipsa verba domini et testimonium Apostoli aperte exprimunt, quae prae-
sentia et exhibitio verbo et institutione domini constat, citra ullam naturalem corporis
et sanguinis Christi cum elementis unionem. Nec enim hic dominus se rursus e coelesti 2;
gloria, in conditionem huius corruptibilis vitae demittit.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften