352
RETRACTATIONES (1537)
Ex more ergo qui tam Gentilibus quam Iudaeis pridem sanctus erat, accepit dominus
primum quidem poculum, erat enim festum, et gratiis actis porrexit discipulis, iussit-
que eos illud inter se partiri. In festis enim, ut dictum, a poculo domesticum istuc
sacrificium et mensae sanctificationem auspicabantur, quanquam et poculo sanctificato
convivium clauderent. Hanc vero primam poculi libationem solus Lucas memorat,
reliqui Evangelistae tacuerunt, forsan ideo, quod ea non fuerit pars sacramenti nostri,
sed tantum ritus veteris.