Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Hrsg.]; Neuser, Wilhelm H. [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Strohm, Christoph [Hrsg.]; Stupperich, Robert [Bearb.]; Kroon, Marijn de [Bearb.]; Rudolph, Hartmut [Bearb.]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 6,1): Wittenberger Konkordie (1536) — Gütersloh, 1988

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.29831#0368
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
364

RETRACTATIONES (I 5 3 7)

Hoc enim est sanguis meus. Lucas haec verba describit in hunc modum: Hoc pocu-
lum novum testamentum in meo sanguine. Paulus eadem verba refert, nisi quod
exprimit, est. Nemo vero dubitarit, quin hic Lucas et Paulus sensu eadem verba retule-
rit, quae Mattheus et Marcus, qui habet: hoc est sanguis meus novi testamenti. In
utraque verborum forma clarissimum est hoc poculo dominum offerre et exhibere duo, 5
sanguinem suum et novum testamentum. Novum enim testamentum fructus est
sanguinis Christi et effusi in cruce, et in nobis manentis, eoque ultimum et summum in
hac exhibitione mystica: hinc illud priore loco expresserunt Lucas et Paulus. At quia
sanguine Christi nobis foedus constat, addiderunt in sanguine meo.

Sensus itaque est verborum domini, ut ea Lucas et Paulus expresserunt: Accipite et 10
percipite hoc poculo foedus novum gratiae, confirmatum vobis hoc ipso sanguine
meo, quem simul a me hic accipite et bibite, Istuc postremum, exhibitio sanguinis
Christi bibendi, et si non adeo aperte in verbis domini, ut ea memorant Lucas et Paulus,
exprimitur, tamen exprimitur evidentissime in eis, ut ea ponuntur a Matthaeo et
Marco. Scribunt enim hi, Accipite, bibite ex eo omnes, et dixit eis, hoc est sanguis meus 15
novi testamenti. Quae verba quid aliud volunt quam, Accipite, hoc poculo, et bibite
sanguinem meum, quo vobis confirmatur atque eo simul impartitur foedus meum

novum.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften