Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Hrsg.]; Neuser, Wilhelm H. [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Strohm, Christoph [Hrsg.]; Augustijn, Cornelis [Bearb.]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 9,2): Religionsgespräche (1541 - 1542) — Gütersloh, 2007

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.29836#0039
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
ABUSUUM INDICATIO (1541)

35

' Abusus igitur est, quod hodie clerici atque ipsi episcopi ordinantur sine electione
et assensu ordinis et plebis atque eorum, in quorum potestate plebes sunt. Quare,
cum sanctorum patrum regulae praecipiant3, ne quis invitis et non petentibus epi-
scopus detur2, et affirment »nullam rationem sinere ut inter episcopos habeantur qui
nec a clericis sint electi nec a plebibus expetiti«3, restitui debet ecclesiis ius eligendi
episcopos suos, ut in quavis ecclesia ab omnibus eligatur qui debet omnibus prae-
esse4 5. Ita et de aliis clericis assensus ecclesiarum, quarum ministerio deputandi sunt,
haberi debet, quicunque ius praesentandi sibi bsumant aut iure habeanth
De cexaminatione ordinandorumc.
5Quia necesse est ut ministri ecclesiae sint omnibus probati et irreprehensibiles, ex-
aminarid quoque et probari sancti canones iubent eos, qui ad sacra ministeria electi
fuerint, ut in 9. canone concilii Niceni6 et multis aliis legitur. Et istam examinatio-
nem praecipiunt coram omni ecclesia fieri, ut quicumque aliquid I 216 I contra elec-
tum habeat id proferre possit, ut legitur can. 5ie concilii Carthaginiensis7; idque
patrum tempore in ecclesiis semper observatum esse constat.
Hoc enim »de divina authoritate descendit«, ut divus Cyprianus scribit et scriptu-
rae testimoniis probat in epistola 4. libri 1., »ut sacerdosf plebe praesente® sub om-
nium oculis deligatur, ut dignus atque idoneus publico iudicio ac testimonio com-
probetur«8. Et paulo post in eadem epistola: »Coram omni synagoga iubet Deus
constitui sacerdotem, id est: instituit et ostendit ordinationesh sacerdotales non nisi
sub populi assistentis conscientia fieri oportere, ut plebe praesente vel detegantur
malorum crimina vel bonorum merita praedicentur, ut sit ordinatio iusta et legitima,
quae omnium suffragio et iudicio fuerit examinata«9. Ratio huius examinationis1
a) praecipiant AB; praecipiunt C.
b-b) sumant aut iure haberint[!] C; sumat AB.
c—c) examineR5.
d) exanimari A.
e) 15 B.
f) sacerdotes A.
g) praeseute B.
h) ordines ABC.
i) fehlt in AB.

1. Abusus, quod clerici et episcopi constituuntur sine assensu ordinis etplebis. [Marg. C].
2. Vgl. Decr. Grat. I, Dist. 61, c. 13 (Friedberg 1, Sp.231), eine Aussage von Caelestinus I, Epist.
IV, 5, 7, MPL 50, 434.
3. Leo der Große, Epist.167, resp.i, MPL 54, Sp. 1203; aufgenommen in Decr. Grat. I, Dist. 62,
c. 1 (Friedberg 1, Sp. 234).
4. S. S. 34, Anm. 5.
5. Divini iuris est, ut nemo ad sacros ordines admittatur non canonice examinatus. [Marg. C].
6. Konzil von Nizäa (325), c.9, COD, S. 10.
7. Der sog. Codex canonum ecclesiae africanae, c. 50, Mansi 3, Sp. 739.
8. Cypnanus, Epist.67,4, CSEL 3,2, S. 738,3-5.
9. Cyprianus, Epist.67,4, CSEL 3,2, S. 738,10-17.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften