Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Hrsg.]; Neuser, Wilhelm H. [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Strohm, Christoph [Hrsg.]; Augustijn, Cornelis [Bearb.]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 9,2): Religionsgespräche (1541 - 1542) — Gütersloh, 2007

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.29836#0046
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
42

ABUSUUM INDICATIO (1541)

ea quibus doceri et inflammari ipsos decet ignota lingua proponit, ut intelligi ab illis
non possint1.
Et quia manifestum est populum sacra mysteria, quae in sacramentis exhibentur,
nequaquam pro dignitate revereri, tum fiduciam magis in opus ministri quam in be-
neficium Christi collocare (nam avulgo hominesa sine poenitentia etb vera fide, ut
tota vita eorumc clamat, cum sacra mysteria spectarunt bet aliqua precum nomine
admurmurarunt atque nonnihil obtulerunt, omni cultu Deid ese defunctos6 pu-
tant), 2restituenda est observatio veteris ecclesiae3 4 5, ut baptisma extra periculum vitae
certis et solenmbus temporibus et singulari religione administretur coram tota eccle-
siaf; tum etiam uts mysterium totum baptismi sic explicetur, ut populus intelligat,
qui baptizantur, eos in mortem Christi baptizari, het Christo consepeliri adeoque
ipso induih4; atque ita vera fide Chnsti beneficium ibi agnoscat et in eo cunctam fi-
duciam, non autem in externa actione, reponat.
Non minori studio et diligentia eucharistiae tum reve- I 223 I rentiam tum verum
usum vindicari oportebit. ^Proinde primum tollenda erit tanta missarum multitudo.
Divi Hieronymus6 et Augustinus7 ne suo quidem tempore probare audebant quoti-
die missas exhibere, cum tamen longe sanctior in ecclesia de iis, qui vel admittendi ad
sacra mysteria vel inde arcendi essent, disciplina vigeret. 8Nam tum quando ad ipsa
mysteria ventum erat, iubebantur sacro coetu excedere quicunque nondum initiati,
quicunque impuri vel etiam nondum poenitentia purgati et a peccatis suis absoluti
erant1, nec adesse peragendis mysteriis sinebantur nisi qui et communicatione sacra-
mentorum digni existimabantur9. Qua in re ita religiosi erant ut divus Chryso-
stomus de se scripserit: Animam prius tradam meam quam Dominicum corpus ali-
cui indigno, sanguinemque meum effundi potius patiar quam sacratissimum illum
sanguinem praeterquam digno) concedam; Homilia 83. in Mathaeum10. Si enim reus
a-a) fehlt in AB.
b) fehlt in B.
c) fehlt in AB.
d-d) fehlt in AB.
e-e) defunctos se AB.
f) ecclesia quo sua huic sacramento reverentia conservetur AB.
g) fehlt in AB.
h-h) ut Christo consepeliantur adeoque ipso induantur AB.
i) essent AB.
j) indigno AB.
1. Vgl. I Kor 14,1-25.
2. Vetus administratio baptismatis restituenda. [Marg. C].
3. Konzil von Konstantinopel (Quinisextum) (692), c. 59, Mansi n, Sp.969.
4. Röm 6,1-8.
5. Multitudo missarum tollenda. [Marg. C].
6. S. Hieronymus, Contra Vigilantium 9,13, MPL 23, Sp. 363,365; vgl. BOL 3, S.46.
7. Wahrscheinlich meint Bucer die Zitate in Decr. Grat. III, De cons. Dist. 2, c. 13 (Friedberg 1,
Sp.1318, 1319).
8. Missae tantum dignis communione exhibendae. [Marg. C].
9. S. Jungmann, Missarum 1, 5. Aufl., S. 606-614.
10. Johannes Chrysostomus, Homilia 82(83)56 in Matthaeum, MPG 58, Sp.746.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften