Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Hrsg.]; Neuser, Wilhelm H. [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Strohm, Christoph [Hrsg.]; Augustijn, Cornelis [Bearb.]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 9,2): Religionsgespräche (1541 - 1542) — Gütersloh, 2007

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.29836#0132
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
128

ACTA COLLOQUII (i 541)

Nam certum est Germaniam salvam esse non posse nisi inter se consentiat, nec
recte consensuram unquam nisi conciliata religione, quae conciliari et syncere con-
stitui sane non poterit - propterea quod pauci sunt, quibus ea vere cordi sit, plurimi
autem, quibus ea, quod questui aut luxui haberi non possit, sit plane intolerabilis -
nisi prius, ut his comitiis imperator sapientissime instituerat, de generalibus et ne- 5
cessariis capitibus tam doctrinae quam disciplinae christianae conveniat. Ut enim in
his minus est scrupuli, mmus ambigui, eo quod clarissima et copiosissima de his cum
in divinis, tum etiam patrum scriptis testimonia extent, ita minus etiam plausibilem
ab his praetextum minusque causae habere possunt ii, qui ut reformationem admini-
strationis amoliantur, quam morte peius horrent, dogmatum controversias, quorum io
tamen nulla eos per se cura tenet, urgere solent.
Ita cavendum etiam summopere piis est, ne ullos qui Christi sunt Christumque
vere invocant abiiciant Christi societate exclusos. Quare et propter eos, qui iudicio
Christi adhuc infirmiores sunt nec quid in unoquoque vel dogmate vel ritu aut chris-
tianae religioni proprium aut mstitutioni utilius sit, dispicere possunt, necesse est ut i5
in multis alteri alteris ut suae sententiae ipsi rationem habeant concedant et stare eos
vel cadere suo Domino permittant1, modo de iis consentiant, in quibus religio ipsa
consistit. A veteris enim ecclesiae simplicitate atque puritate vulgo nimis longe de-
flexum est. Et nos in hac parte plaerique ita ad veteris ecclesiae rationem religionis
administrationem revocavimus, ut adhuc nec qui Christum in altera parte querunt, 20
ad hanc simplicitatem sua comparare valeant nec nos ab ea recedere possimus.
Communia igitur et ad I A 3 b I fidem Christi plane necessaria in primis constituenda
erunt satisque nos ducere utrinque oportet, si utrinque ea amplectamur, quae Chris-
tus Dominus ipse commendavit et apostoli tradiderunt vetusque ecclesia ut ad salu-
tem necessaria observavit, eaque corrigantur, quae cum his consistere non possunt, 25
ne scilicet in alienos servos nimis acres iudices2 aut nostra duritia causam cuiquam
demus ut pereat pro quo mortuus est Christush Si enim Dominus dederit ut in iis,
quae fidei in Christum cohaerent necessario, pia concordia coeat, brevi et de reliquis
ecclesiae rebus omnibus id statui poterit, quod ecclesiis maxime et commodo et or-
namento sit. Sed ut ecclesiarum conciliatio nisi a necessariis et communioribus in- 30
itium fiat iniri non poterit, ita cum iis illa solum tentanda est, qui vero Christi studio
tenentur et in cognitione eorum, quae Christi sunt, aliquousque profecerunt. Nam
qui cum Domino non facit, is contra eum facit; qui non cum eo colligit, is dispergit4;
quique adhuc carnales et in Christo pueri sunt, solidum Christi cibum capere non
possunt5 nec veteres utres novum vinum continere6. 35
nung waren. In seinen Ausgaben der Akten bezweckte Bucer, die Gegensätze abzuschwächen: diese
bezögen sich eher auf die Taktik als auf das Ziel.
1. Vg. Röm 14,12.4.
2. Vgl. Röm 14,4.
3. Vgl. Röm 14,15.
4. Vgl. Mt 12,30.
5. Vgl. I Kor 3,1-3; Hebr 5,12.
6. Vgl. Mt 9,17p.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften