Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Hrsg.]; Neuser, Wilhelm H. [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Strohm, Christoph [Hrsg.]; Augustijn, Cornelis [Bearb.]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 9,2): Religionsgespräche (1541 - 1542) — Gütersloh, 2007

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.29836#0135
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
ACTA COLLOQUII (1542)

I3I
terit quod ea non plus effectum sit, quanquam non sit nihil effectum nec parum
etiam ad conficienda reliqua via munita. Certe si veram istam ecclesiarum concili-
andi rationem plerique satis agnovissent, nec Romanenses, qui dum imperent I [a 4 a] I
ecclesiis, restitui in eis veram Christi disciplinam non sustinent, nec quia his vel sui
commodi gratia vel nostri odio vel quod et ipsi regno Christi restituto cupitis se frui
posse diffidunt addicti sunt, impedire potuissent, quo minus et inita iam esset reli-
gionis concordia et factum aliquod reformationis initium.

Quamobrem [...] legi a piis quid his comitiis de religione actum quidve, ne haec
causa rite perageretur, obstiterit, ad id plurimum conferet ut, cum haec causa repete-
tur, quod nunc a filiis Dei peccatum est, tum facilius corrigatur, et quae modo per fi-
lios diaboli iniecta impedimenta sunt, commodius caveantur et avertantur. !Qua de
causa explicare etiam institui quae insunt in articulis tam conciliatis quam non conci-
liatis, et ostendere, de quo plane consensum sit et quid controversum adhuc sit et
quatenus, qua denique ratione et id, quod in aliqua vel rerum vel verborum contro-
versia superest, in consensionem perduci queat. Nam qui de iis, quorum consensio
ecclesiis necessaria est, inter se convenire non queant, ii vel alteri vel utrique Christi
esse non possunt; nec enim dissentire a se ipso potest quo quicunque filii Dei sunt
aguntur Spiritus [...].
Multi de nobis verentur, eo nos nostri ipsorum et eorum, quae semel amplexi su-
mus tuerique coepimus, studio teneri, ut etiam quae vere Christi sunt, nisi eiusdem
prorsus loquendi formis efferantur eademque ratione gerantur, agnoscere et probare
non possimus. Sed ubi Dominus dederit et iustum agendi tempus et eos tantum ac-
tioni adiungi qui se approbare Christo student, re ipsa demonstrabimus nos, quam-
libet multa adhuc infirmitate detineamur, nec in verbis nec in rebus quae nostra sunt
scientes etprudentes quaerere. Idem merito nobis et de aliis pollicemur, quoscunque
non et doctrinae I [cx4 b] I et vitae fructus convincunt non esse oves Christi, non ar-
bores plantatas a Patre coelesti [...].
Quicquid vero humanae imbecillitatis, hoc est amoris nostri et ignorationis Christi
adhuc adhaeserit, id Spiritus Christi sedulo invocatus clementer depellet et in om-
nem veritatem inductos idem faciet ut sentire, ita et loqui. Interim Dominus Iesus
imperatorem expeditis negotiis, quae a nobis nunc eum abstrahunt, quamprimum
salvum reducat submotisque impedimentis, quae nunc ei obstiterunt in hac causa, sic
suo regat Spiritu, ut religione conciliata et instaurata in ipso utrique unum, uno eum
corde et ore glorificemus. Ad quam rem ut optimo principi et consilio et opera tua,
ut soles, adesse possis, idem te quoque et tui similes omnes servet, suoque Spiritu
magis atque magis impleat, ad gloriam nominis sui et salutem ecclesiarum. Amen.
Argentorati, 4. Non. Septemb. MDXLI.
a) Drf. qu.
1. Quid sequenti libro tractatur. [Marg.].
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften