Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Hrsg.]; Neuser, Wilhelm H. [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Strohm, Christoph [Hrsg.]; Augustijn, Cornelis [Bearb.]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 9,2): Religionsgespräche (1541 - 1542) — Gütersloh, 2007

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.29836#0182
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
i78

ACTA COLLOQUII (1541)

extincti sunt? Et quid 185hl tandema est, in quo christiana continetur religio, si in
his non continetur? Christus Dominus noster eis vitam aeternam addicit, qui sibi
vere credentes suis sacramentis initiantur et ecclesiae suae inserti sub eius disciplina
nomen eius sanctificare et promovere regnum eius student1 - et tamen hisce homini-
bus isti articuli sunt momenti minimi!
Sed videamus, quos articulos illi faciant momenti maximi et in quibus tota con-
sistat religio; tum quid in his nos oppugnaverimus quidve convenerit. Hos vero con-
numerant: de summe venerando sacramento veri corporis et sanguinis Christi et
huius adoratione et reservatione, de transsubstantiatione panis et vini, de missa, de
coniugio sacerdotum, de communione sacramenti sub utraque specie, de poeniten-
tia, confessione et satisfactione. At de sacramento corporis et sanguinis Christi
probe convenit, eo scilicet, dum ut Dominus ipse instituit exhibetur, verum adesse
et exhiberi corpus verumque sanguinem Domini nostri Iesu Christi, quem etiam,
dum hoc misterium ita ut Dominus instituit administratur, adorandum in spiritu et
veritate assentimur et adoramus ipsi2. De reservatione quia nihil mandavit Dominus
et varie in veteri ecclesia observatum est, his denique posterioribus temporibus
complures et gravissimae superstitiones circa reservatum sacramentum invaluerunt,
malumus certe homines de vera et religiosa sacramenti sumptione, quae ad aedifi-
candamb fidem in Christum et augendam communionem cum eo semper valet pluri-
mum, instituere, quam de reservatione, quae diu et multis ad gravissimas serviit
superstitiones veraeque fidei in Christum eversionem. Ita praestat circa hoc sacra-
mentum potius cum sanctissimis patribus de nostri in Christum transmuta- I 86 a I
tione docere quam cum ociosis et irreligiose nugantibus scholis de panis et vini in
corpus et sanguinem Christi transsubstantiatione argutari. Non enim quomodo pa-
nis et vinum hic, sed quomodo mutemur nos et vivamus in Christo et vivat ille in
nobis quaerendum est. Certe nec de re nec de nomine transsubstantiationis, ut ea
quidem in scholis tractata est, quicquam non solum scriptura, sed nec quisquam
sanctorum patrum tradidit.
Circa missam vero, cum in Libro ab imperatore oblato fiducia externi operis
diserte damnetur et sacrificium Christi fide propria amplectendum esse doceatur,
nec alia Christi immolatio quam qua ecclesia Patrem rogat ut sacrificium Filii sui ipsi
ad salutem valere velit adseratur3, nihil revera in controversia mansit quam an con-
veniat habere missam etiam cum desunt qui sacramentis communicent. Sic de com-
munione utriusque speciei, quam admittendam collocutores utriusque partis con-
sentiunt, de eo modo non convenit, quid de iis iudicandum sit, qui una tantum usi
hactenus sunt vel adhuc utuntur4.
Et de coniugio sacerdotum id tantum variat quod, cum Liber ponat illud admitti
a) Reklamant. Text: dem.
b) Drf. aedifcandam.
1. Vgl. Mt 5,9-10.
2. Vgl. das Wormser/Regensburger Buch, BDS 9,1, S.437,12-15; Joh 4,24.
3. Vgl. das Wormser/Regensburger Buch, BDS 9,1, S. 467,3-13; 461,6-10.
4. Vgl. das Wormser/Regensburger Buch, BDS 9,1, S. 469,24-471,16.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften