Metadaten

Wolgast, Eike [Editor]; Seebaß, Gottfried [Editor]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften [Editor]; Kirchenrechtliches Institut der Evangelischen Kirche in Deutschland [Editor]; Sehling, Emil [Bibliogr. antecedent]
Die evangelischen Kirchenordnungen des XVI. Jahrhunderts (12. Band = Bayern, 2. Teil): Schwaben: Reichsstädte Augsburg, Dinkelsbühl, Donauwörth, Kaufbeuren, Kempten, Lindau, Memmingen, Nördlingen, Grafschaft Oettingen-Oettingen — Tübingen: J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1963

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30628#0314
License: Free access  - all rights reserved
Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
Nördlingen

Principio: [Rand: Missam non esse sacrificium.]
Sacrificium non esse, coram omnibus fatemur et do-
cemus eo, quod Christus semel passus et sacrificatus
pro nobis, non sit amplius morti obnoxius, ut qui
considat ad dexteram Dei Patris in coelestibus, Rho.
6 [9]; Heb. 10 [12]. Ad haec, quia una Christi mors
etiam per prophetas et Mosen praedicata, ut Chri-
stus testatur [Luk. 24, 25ff.], consumat in aeternum
sanctificatos et finem facit peccatorum irae Dei,
ideo resumi non potest. Alioqui oportebit nos fateri,
Christum esse peccatorem et non servatorem mundi,
quia ejus sacrificium non consumet sanctificatos.
Quod enim iteratur aut resumitur, id perficere non
potest, unde et lex ad perfectum adducere non po-
tuit, Heb. 9 [9]. Horrendum autem fuerit negare
Christum, blasphemare sanguinem testamenti, re-
quirere aliam hostiam pro peccato, cum non sit alia,
neque enim ultra pro peccatis reliqua est hostia, sed
formidabilis quaedam expectatio judicii et ignis
vehementia, qui devoraturus est adversarios. Absit
igitur, ut sacrificemus, denuo crucifigentes nobis
Filium Dei, qui cognovimus, legi Domini satis fac-
tum esse per sanguinem Jesu Christi pro nobis de
cruce fusum, hoc est: peccatum sublatum esse, Spi-
ritum sanctificationis communicatum et iram ces-
sisse.
[Rand: Canonem1 impium] Unde et canonem im-
pium censemus et horrendam in ecclesia impietatem,
ut exhorrescamus, quoties de illo vel cogitamus, mi-
remurque omnium vehementissime, qui fiat, ut ausint
sacerdotes illum legere et pro Jesu Christo Patrem
orare, ne irascatur Filio, ne contemnat mortem ejus
etc.2 Nonne hoc est vocem prophetarum de Christo
vocem Dei Patris ad Jordanem3, in Thabor4, testimo-
nium apostolorum, spem omnem ecclesiae non tan-
1 Der sich an das Sanctus anschließende bis zum
Vaterunser einschließlich reichende Teil der Messe,
in dem das Meßopfer vollzogen wird (Braun 151f.).
2 Gedacht ist hier vor allem an die Stelle des Gebets
Unde et memores, in der Gott gebeten wird, sich be-
wogen zu fühlen, die konsekrierten Elemente, d.h.
nach katholischer Überzeugung: den Leib und das
Blut des Herrn Christus, propitio ac sereno vultu
respicere... et accepta habere wie das Opfer Abels,
Abrahams und Melchisedeks, oder an das Auf-
opferungsgebet am Schluß: Placeat tibi, Sancta
Trinitas, obsequium servitutis meae et praesta, ut
sacrificium, quod... obtuli, tibi sit acceptabile et
omnibus... propitiabile. An die in der Branden-

tum ridere, sed horrende negare, Christum peccato-
rem facere, provolutum ad genua Patris, implorare
sacerdotum et ecclesiae deprecationem5, qui pro
nobis est aeternus pontifex et unicus mediator apud
Patrem.
Secundo: Vigilias pro defunctis et missas aut, pro
quacunque demum re sit, amolimur ab ecclesia,
prioris blasphemiae sentinam. Non enim remissio-
nem peccatorum in missa fatemur aut docemus,
quemadmodum falso nobis impingit Carolostadius
sui furoris6 hinc ansam sumens.
Tertio: Caroiostadianam etiam blasphemiam de-
testamur, misere torquentem et discerpentem scrip-
turas, dum hinc inde consutis locis et verbis vulgo
obtrudit suum dogma περι της ευχαριστιασ', nam,
quod carnem a coena negat et sanguinem, non tam
e novi testamenti verbis, sed et veteris et pro-
phetarum testimoniis facit. Sic enim pollicetur. Hoc
discernens testimonia blasphemiae suae, quod, quae
e Mose citat et prophetis, huc confert [Rand: Caro-
lostadianus error circa eucharistiam], ut convincat
Christum non esse in caena sacrificatum, non fudisse
in caena sanguinem, et ridendo et pudendo errore et
hallucinante animo, quod non ignoraret, neminem
hoc sensisse unquam, neminem scripsisse, ut iam
primum a Carolostadio discendum sit, ubi sacrifica-
tus Christus et ubi sangius fusus. Verum huc specta-
bat impia mens, ut labefactaret renovationem eccle-
siae et communionem fratrum. Ideo callide verba
quaedam ecclesiastarum observavit dicentium, in
sacramento reperiri conscientiae pacem, sedari sitim
justitiae, extingui aestum peccatorum. Haec rapiens
exclamavit remissionem peccatorum coenae dari,
contra Mosen et prophetas, qui sacrificio Christi da-
rent, igitur oportere, aut eos, qui haec dicunt,
burgisch-nürnbergischen Kirchenordnung in diesem
Zusammenhang gleichfalls angegriffenen Stellen
(Sehling, 11, 183) in Te igitur (...rogamus, ut ac-
cepta habeas... haec... sacrificia...) und in Hanc
igitur (Hanc igitur oblationem, quaesumus, ut pla-
catus accipias... atque ab aeterna damnatione nos
eripi iubeas) muß wohl weniger gedacht werden,
weil sie über den noch unkonsekrierten Elementen
gesprochen wurden.
3 Bei der Taufe Jesu.
4 Der als Berg der Verklärung galt.
5 Auf die vermittelnde Fürbitte verschiedener Heiliger
wird in den Gebeten Memento, Domine und Libera
nos hingewiesen.

298
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften