Metadaten

Wolgast, Eike [Editor]; Seebaß, Gottfried [Editor]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften [Editor]; Kirchenrechtliches Institut der Evangelischen Kirche in Deutschland [Editor]; Sehling, Emil [Bibliogr. antecedent]
Die evangelischen Kirchenordnungen des XVI. Jahrhunderts (12. Band = Bayern, 2. Teil): Schwaben: Reichsstädte Augsburg, Dinkelsbühl, Donauwörth, Kaufbeuren, Kempten, Lindau, Memmingen, Nördlingen, Grafschaft Oettingen-Oettingen — Tübingen: J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1963

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30628#0317
License: Free access  - all rights reserved
Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
Renovatio Ecclesiae Nordlingiacensis

stum, qui, quid loqueretur, ignorarit, ut qui in coena
veritatem corporis sui voluerit apostolos docere,
quod nunquam ignorarint. Non autem necessaria
esse vel Matthaeus et Marcus vel apostolus Paulus
in Corinthiis confirmant, qui omittunt. Quod neces-
sarium est, nusquam omitti dehet, nisi velimus uni-
versam scripturae autoritatem labefactare, quo
sane contendit hic Satan. Fateor equidem, esse in
Mattheo, quae desiderentur in Luca , et e contrario,
sed, quod ad necessitatem sensus pertineat, nusquam
quidquam deesse. Nec ignoro, hoc Satanam conari,
ut eripiat nobis verbi autoritatem et pro libidine
perdat ecclesiam. Haec admonui tantum, non quod
responderem Carlostadianae impietati (id enim alias
conabor17, Domino communicante Spiritum), sed
ut delinearem, quanta temeritate et quo lenocinio
nihil ageret.
Haec est autem communionis nostrae consuetudo,
ex quo missae desierunt fieri coena Domini tantum
relicta, Nam olim mittebant divites epulas pro ex-
hilaratione tenuium in templum, ut publice corpo-
ralibus beneficiis alerent charitatem invicem et car-
ne et sanguine Jesu Christi alerent memoriam coe-
iestium beneficiorum donatorum in Christo ipsis
communiter, 1. Corinth. 10 [16]: Nonne communi-
catio etc.
Convenimus ad docendum et audiendum ver-
bum Domini, quo se Deus Pater per sanguinem
Jesu Christi nobis credentibus obstrinxit, atque hic
cognitionem coelestium beneficiorum exercemus, ut
sunt mortificatio veteris Adae, abolitio peccati etc.,
vera cognitio divinae legis, vivificatio interioris ho-
minis, communicatio Spiritus regenerantis et for-
mantis nos, consolatio conscientiae nostrae per
Christum, spes futurae vitae cum Christo in coelesti-
bus transigendae, charitas in fratres, in amicos, ini-
micos, libera educatio liberorum, aetatum in repu-
blica Christi officia et ordinum discrimina. Haec do-
cemus, exhortamur, instituimus.
Porro et ad psallendum et agendum Deo gratias

17 Als solche Schrift darf gelten sein freilich erst nach
langem Schweigen und starkem Drängen des Urban
Rhegius im Dezember 1525 an diesen geschriebener
und von diesem dann veröffentlichter Sendbrief De
verbis coenae dominicae et opinionum varietate
(Opera latina Urbani Rhegiis 2 [Nürnberg 1562] f.

communiter confluimus, ubi vero nihil eorum prae-
termissum est, quod ad fidem Dei Patris, Jesu
Christi, Spiritus Sancti alendam pertinet, et commu-
nionem in ea fide animorum coelestem in coelestibus.
Tum communicamus pane et vino Domini, non
coacti, sed volentes, sed, quotquot tetigerit Deus
corda, ferentes immensis laudibus, et spiritualibus
hymnis gloriam gratiae Dei Patris in Jesu Christo
factae18, qui remisso peccato purgatos sacrificio
Christi sui fecerit nos communiter haeredes regni
coelestis et cives suos. Ita memoriam Christi cele-
bramus et charitatem, ut cives regni Dei decet, fo-
vemus, quae est vinculum perfectionis, ut communi-
cantes uno pane et uno poculo corpore et sanguine
Domini confiteamur et cognoscamus regni nos coe-
lestis unianimes haeredes.
Itaque fit, ut alter pro altero deprecemur Domi-
num, et deposita simultate candorem verum, de-
posito contemptu solicitudinem induamus; nam in
hoc coena peragitur, ut unione fidei et charitatis hic
inciperemus communionem coelestis regni per Jesum
Christum, principem nostrum, qui est benedictus in
saecula saeculorum. Hic est usus mensae et haec est
consuetudo.
Si qui non communicant in mensa, tamen bonis
coelestibus, justitia Dei et charitate communicantes,
non arcentur a consuetudine, quanquam malimus
omnes in Domino fratres juxta Christi verbum etiam
in externa coena adcumbere, quemadmodum ipse
ait: Bibite ex hoc omnes! Sed danda est infirmis
venia, danda est et occupatis ad communem utili-
tatem venia, si in coena non adcumbant idem fide
et facto confitentes et facientes.
Haec est facies ecclesiae Dei apud nos; hae sunt
primitiae coelestis regni, hoc est: initia sunt chari-
tatis et consuetudinis sanctae, qua post hanc vitam,
restituti ad coelestem convivemus.
[Rand: De zizaniis Domini exemplo tolerandis.]
Ita docemus omnem fratrem, quodsi, c]ui mali sunt,
ut sunt multi, toleramus aliquantisper, quod emen-
1-4. — Keim Theod., Die Stellung der schwäbischen
Kirchen zur zwinglisch-lutherischen Spaltung, in:
Theologische Jahrbücher 14 [1855] 170ff. - Barge
2, 252).
18 In der Vorlage doch wohl als Druckfehler factam.

301
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften