Metadaten

Burkhardt, Stefan [Hrsg.]
Vita Arnoldi archiepiscopi Moguntinensis: die Lebensbeschreibung des Mainzer Erzbischofs Arnold von Selenhofen; Edition, Übersetzung und Kommentar — Klöster als Innovationslabore, Band 2: Regensburg: Schnell + Steiner, 2014

DOI Artikel:
Vita arnoldi archiepiscopi moguntinensis: Die Lebensbeschreibung des Mainzer Erzbischofs Arnold von Selenhofen
DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.31469#0077
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
76
Edition und Übersetzung
secretis ipsum admitteret, unde in oculis imperialibus omniumque principum
prefatus prepositus non modicus appareret.
17. Interea – inimiciciarum ʰ undique collisis rancoribus, postquam funestissimos
iniquitatis sue radios rutilante pace malefida discordia condidit – contigit ⁱ , quod
venerabilis episcopus suscepti vicem officii fluctitantem ʲ doleret ᵏ , quod hactenus
tempestate discordie, et nunc negociorum importuno tumultu, quieto sacerdocio
fas vacare non esset. Verbum autem illud scripture vigilanti meditacione proruminans:
Quia cum ¹³⁶ ingressi fuerint sacerdotes, qui excubant ad ministerium
altaris, non egredientur exterius de sanctuario et ibi reponent vestimenta sua in
quibus ministrant, quia sancta sunt, maxime contrarietatis assercionem sue racioni,
tamquam arbitrio, diiudicandam ferebat: quomodo quis possit altaribus excubare
divinis, qui secularibus ˡ¹³⁷ implicaretur negociis. Verum – quia scriptura tenet:
Vestimentis ¹³⁸ aliis sacerdotes vestientur et sic procedant ad populum, et Dominus
in euangelio ait: Reddite ¹³⁹ que sunt cesaris cesari, et que sunt Dei Deo – aiebat:
„Quemlibet voluit Deus stare in loco suo et in ¹⁴⁰ ea vocacione, qua esset vocatus,
commorari; quoniam omnis ¹⁴¹ potestas a domino Deo est.“ Et resumens iterum
narracionis verbum, adiecit, loquens hiis qui cum ipso aderant religiosis viris:
„Pacem ¹⁴² inquit reliquit Deus discipulis suis, dicens: Pacem meam do vobis; non
quomodo mundus dat, ego do vobis. Pacem hanc pernecessariam ᵐ habemus, fratres,
quoniam mundus ¹⁴³ in maligno est positus. Omnes ¹⁴⁴ fere non que Ihesu
Christi, sed ea, que sua sunt, querunt. Vos autem beati estis, qui, spiritu ¹⁴⁵ ambulantes,
esse spiritu pauperes elegistis ⁿ propter regnum ¹⁴⁶ celorum. In ¹⁴⁷ paciencia
h) Jf; inimiciarum W. i) contigit ergänzt Jf. j) fluccitantem W; fluctuantem Jf.
k) Jf; dolore W. l) folgt gestrichen dum W. m) Jf; per necessariam W.
n) Jf; eligistis W.
136 Ezech. 40,46: sacerdotum erit, qui excubant ad ministerium altaris: isti sunt filii Sadoc, qui accedunt
de filiis Levi ad Dominum, ut ministrent ei und Ezech. 42,14: Cum autem ingressi fuerint
sacerdotes, non egredientur de sanctis in atrium exterius, sed ibi reponent vestimenta sua, in
quibus ministrant, quia sancta sunt.
137 2. Tim. 2,4: Nemo militans implicat se saeculi negotiis.
138 Ezech. 42,14: vestienturque vestimentis aliis et sic procedent ad locum populi.
139 Matth. 22,21.
140 1. Cor. 7,20: unusquisque in qua vocatione vocatus est in ea permaneat.
141 Rom. 13,1: omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit non est enim potestas nisi a Deo
quae autem sunt a Deo ordinatae sunt.
5
10
15
20
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften