Metadaten

Thomas; Burkhardt, Julia [Hrsg.]
Von Bienen lernen: das "Bonum universale de apibus" des Thomas von Cantimpré als Gemeinschaftsentwurf : Analyse, Edition, Übersetzung, Kommentar (Teilband 2): Analyse, Edition, Übersetzung und Kommentar — Regensburg: Schnell + Steiner, 2020

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.53742#0537
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
5
10
15
20

532

BUA 11,29

[5] Quod utique de regina virginum sanctus quidam eleganter asserit dicens:
Licet Maria etiam in corpore mulierum pulcherrima fuerit, utpote que
concepit sine admixtione virili et peperit forma pre filiis hominum
speciosum, tamen ita ordinatissima fuit in moribus, ut numquam eius
decentissima pulchritudo quemquam etiam facinorosissimum luxu ad 5
concupiscentiam saltem tenuissima temptatione commovit, et hoc per
spiritum sanctum cooperantem in ea credimus et fatemur. Quomodo enim
aliter fieri potuerit, non videmus.

[6] Igitur lectorem nostrum, ut plene confidimus, non pigebit de gloriosa
virgine aliquid inserere lectioni, per quod et ad amorem ipsius et dignam 10
venerationem eius sincerius accendamur. luvenem fuisse prope nostra
tempora in Germanie partibus certa relatione didicimus. Hic mortuis
parentibus malorum consilio depravatus hereditatem preclaram in ludo
tesserum et tabernis totaliter dissipavit. Hinc vagabundus et miser per
patriam ferebatur, qui et si alias stultus, castitatem tamen corporis 15
conservavit. Quem quidam miles patruus eius non modice miseratus,
obvium die quadam alloquitur dicens: Male te competit, consobrine
karissime, taliter oberrare, qui clarus genere probum virum et magnum
efficere potuisses, nisi te talis insania rapuisset. Cuius verba cum quasi
muliebria iuvenis derideret, subiunxit miles: Estne aliquid, care meus, quod 20
pro me facere tu curares? Cui ille: Est utique. Et miles: Volo ergo, ut
gloriosam Dei genitricem Mariam salutes quinquaginta vicibus omni die.
Cui cum cachinnando responderet: Hoc semel, utinam non omni die, patruus
insistit dicens: Hoc te facere modis omnibus oportebit, si quando te oculis

I Quod] Que V3; hoc P2. | asserit] asseruit W2, M4. 2 in] nicht in W2. | que] nicht in M4.
3 admixtione] korrigiert aus admixione V3; commixtione M4. | virili] viri M4. | forma... 4
speciosum] speciosum forma pre filiis hominum W2. 4 ordinatissima foit] foit ordinatissima
P2. | in] folgt (getilgt) maioribus W2. 6 tenuissima] tenuissimam V3. | commovit]
commoverit M4. 7 fatemur] folgt contigisse W2. 8 videmus] folgt [particula] vi P2.
9 Igitur... nostrum] nostrum igitur lectorem P2. 10 virgine] folgt nos P2. | ad] nicht in M4.
II eius] nicht in P2. | luvenem] folgt quendam M4. 12 Hic] qui P2; folgt enim W2. | mortuis]
korrigiert aus mortuus V3. 14 tesserum] texerum, korrigiert aus texeum V3; tesserarum P2.
Hinc] hic itaque P2; hic M4. 15 corporis] nicht in P2. 17 obvium... quadam] die quadam
obvium P2. 19 efficere] facere P2. 20 iuvenis] nicht in M4. | meus] fili P2. 21 Et] cui P2,
M4. 22 quinquaginta] la P2. 23 non] fehlt Bo, M4; facerem W2. | die] folgt possem M4.
24 insistit] institit V3, P2.

3 et... 4 speciosum] Ps (G) 44, 3.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften