Metadaten

Thomas; Burkhardt, Julia [Hrsg.]
Von Bienen lernen: das "Bonum universale de apibus" des Thomas von Cantimpré als Gemeinschaftsentwurf : Analyse, Edition, Übersetzung, Kommentar (Teilband 2): Analyse, Edition, Übersetzung und Kommentar — Regensburg: Schnell + Steiner, 2020

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.53742#0895
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
5
10
15
20

890

BUA 11,51

[7] Ad hec, et si supervacue, probandum quiddam, quod nostro tempore in
Gallie partibus accidit fidelissima relatione traditum, non silebo. Ad illum
venerabilem virum magistrum Petrum de Corboel, Senonensem
archiepiscopum,10 quidam peccator, qui propriam filiam violenter
oppresserat, confessionis gratia venit. Confessus igitur in maxima et mirabili 5
contritione et lacrimis quesivit, si umquam posset ullo dolore vel pena a
Domino veniam impetrare. Cui presul: Ita, inquit, indubitanter, si
penitentiam subire volueris tanti mali? Et ille vehementer exclamans: Volo,
inquit, et si mille mortes me sustinere volueris. Cum lacrimatus ergo
infelici, immo iam felicissimo peccatori: Et ego, ait, septennem tantum tibi 10
penitentie penam impono. Tunc ille: Quid est, ait, quod penitentiam tantum
mihi flagitiosissimo septennem iniungis, qui si viverem usque in finem
mundi, tantum facinus penis innumerabilibus diluere non valerem. Cui
presul: Vade, inquit, et tres dies tantum in pane et aqua ieiuna. Tunc amplius
ille plorans et contundens se rogabat, ut penitentiam sibi iniungeret 15
salutarem. Supra modum ergo ammiratus et exhilaratus episcopus tandem
diffinitive precepit homini, ut abiret et unum tantum ,Pater noster‘ diceret
sciretque pro certo peccatum iam sibi esse dimissum. Nec mora, ille dirum
eiulatum emittens et in terra procidens expiravit. Nec dubia fides est, sicut
Deo dignus episcopus postea predicavit, quoniam idem penitens sine ulla 20
alia purgatorii pena, tantum validissima contritione purgatus, ad gloriam
evolavit.

1 hec] hoc W2, P2, M4. | quiddam] quoddam W2; nicht in P2. | quod] quid P2. 2 accidit]
acidit V3. | fidelissima] fideli P2. 3 Corboel] Corbueli P2; Toiboel A77. 4 violenter] nicht in
P2. | violenter... 5 oppresserat] oppresserat violenter M4. 6 umquam] unquam V3, M4.
7 indubitanter] pro certo P2. | si... 8 mali] si tanti mali penitentiam subire volueris P2. 8 Et...
9 volueris] nicht in P2. | exclamans] clamans W2. 9 et] etiam W2, M4. | Cum lacrimatus]
conlacrimans W2; conlacrimatus P2, M4; folgt estM4. 10 Et... 11 impono] nicht in P2. | ait]
nicht in V3. | tantum tibi] tibi tantumM4. 11 penitentie] nicht in M4. | tantum... 12 iniungis]
penitentiam michi flagitiosissimo septennem tantum iniungis P2. 14 pane... aqua] aqua et pane
M4. 15 sibi] nicht in Bo, V3. 16 episcopus] antistes P2. 17 precepit] nicht in P2. 18 pro
certo] profecto P2. | sibi] nicht in P2. | ille dirum] dirum ille P2. 19 eiulatum emittens]
emittens eiulatum P2. | expiravit] exspiravit W2. | dubia fides] dubium P2. 21 alia] nicht in
W2. | tantum] nicht in P2. | validissima] folgt solum P2. 22 evolavit] evolaverit P2; folgt
sequitur V3; folgt [particula] vi i i /'2.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften