Metadaten

Thomas; Burkhardt, Julia [Hrsg.]
Von Bienen lernen: das "Bonum universale de apibus" des Thomas von Cantimpré als Gemeinschaftsentwurf : Analyse, Edition, Übersetzung, Kommentar (Teilband 2): Analyse, Edition, Übersetzung und Kommentar — Regensburg: Schnell + Steiner, 2020

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.53742#0931
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
5
10
15
20

926

BUA 11,53

respondere non posset, susurravit ei mulier invitata in aure: Facies hominis
est, que in tot hominibus diversificata consistit, ut nulla sit similis alteri
specie vel natura. Questionem ergo solutam remittit presbiter et cum
solutam laudasset apostolus: Vade, inquit, adhuc queras ex parte mea, quid
sit magis proprium hominibus in rebus habitis. Regressus igitur servus 5
querentis verba proponit. Super hoc etiam nescio, sacerdoti mulier in aure
respondet: Propriis simum, inquit, hominis in rebus habitis est peccatum.
Solutionem ergo servus susceptam a domino refert ad portam. Quam cum
iterum laudasset apostolus: Sapienter, inquit, due questiones solute sunt,
adhuc addam et tertiam et tunc quiescam. Vade, queras a domino tuo ex 10
parte mea, quot miliaribus via ab inferis extendatur. Regressus servus tertio
iam verba proponit, et hoc quoque presbitero ignoranti mulier in aure
susurrat dicens: Hoc nemo melius novit quam qui viam sepe eundo ad
inferos mensuravit. Hanc cum servus susceptam a domino suo
responsionem reportasset ad portam: Bene, inquit apostolus, respondit 15
dominus tuus. Vade ergo et dic illi: Et quis est ille, qui viam sepe ad inferos
mensuravit, nisi nequissimus demon, qui in specie mulieris prandentis
tecum leniter tibi in aure susurrat et te ad concubitum illecturus erat, nisi
ego Bartholomeus apostolus, cui devote servisti, te misericorditer
prevenissem? Nec mora, ubi hec servus domino nuntiavit, statim ab oculis 20
eius demon evanuit. Qui mire stupens a mensa surrexit et currens ad portam,
ut sui liberatorem cerneret, non invenit.

1 non posset] nesciret P2. | susurravit... aure] eidem mulier invita in aure susurravit dicens
P2. | invitata] invitate Bo. | Facies] folgt inquit W2, M4. 3 specie... natura] forma cum in
omnibus sit eadem natura P2. | remittit] renuntiat P2. 4 solutam] solutionem P2. | adhuc] ad
hunc M4; folgt et P2. 5 igitur] ergo M4. 6 Super hoc] et super P2. 7 respondet] suggerit P2;
respondit M4. | inquit] folgt (getilgt) his M4. | hominis] nicht in P2. | in... est] est in rebus
habitis M4. 8 Solutionem] solutionum Bo. | Solutionem... susceptam] susceptam itaque
solutionem P2. | refert] folgt servus P2. 9 due questiones] questiones due P2. 10 adhuc
addam] addam adhuc W2; ad hunc addam M4. | Vade] folgt igitur et P2. | queras] quere P2.
tuo] nicht in M4. | ex... 11 mea] nicht in P2. 11 quot] am Rand korrigiert aus quod V3; quod
M4. | ab inferis] a celis ad infernum P2; ab inferis ad celum M4. | Regressus servus] rediens
famulus P2. 12 iam] nicht in P2. | quoque] nicht in M4. | ignoranti] ignorante M4.
13 susurrat] korrigiert aus susurat V3. | melius novit] novit melius M4. | sepe... 14 inferos]
illam P2. 15 reportasset] retulisset P2. 16 illi] ei P2. | sepe... inferos] illam P2.
17 nequissimus demon] demon nequissimus P2. 18 tibi] nicht in P2. | et] hec P2.
concubitum] cubitum Bo. | illecturus] illectura P2. 20 hec servus] servus hec P2; hoc servus
M4. 21 mire] folgt (nachträglich eingefügtt) ablr M4. 22 cerneret] folgt et M4. | invenit] folgt
[particula] via P2.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften