Metadaten

Thomas; Burkhardt, Julia [Hrsg.]
Von Bienen lernen: das "Bonum universale de apibus" des Thomas von Cantimpré als Gemeinschaftsentwurf : Analyse, Edition, Übersetzung, Kommentar (Teilband 2): Analyse, Edition, Übersetzung und Kommentar — Regensburg: Schnell + Steiner, 2020

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.53742#0961
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
5
10
15
20

956

BUA 11,53

Quod cum sedule ageret, vidit dyabolus et invidit et nobiles illius contra
eum crudeliter instigavit. Qui pariter coniurantes regem quendam quondam
contra eum inimicitias exercentem, sed imparem viribus, adierunt
dixeruntque regi: Diu iam contra dominum nostrum ducem gravem animum
habuistis, licet vobis ad placitum non successit. Nunc igitur tempus invenire 5
poteris oportunum, ut te vindices ad optatum. Dux enim solis clericorum
fabulis deditus, segniter sua expendit et improbe et nulli suorum nobilium
impendit beneficium vel honorem. Pro quo facile erit vobis, ut per nos
contra eum in subsidium vestrum totus terre istius populus devolvatur. Nec
mora, ut audivit rex, letus efficitur et habito consilio nuntios transmittit ad 10
ducem, occasiones calvas ingeminans, quomodo eum sepius per iniuriam
oppressisset, nunc vero se illi velle reddere talionem, nisi se dederit et sua,
et in hoc illi constitueret certum diem. Hec ut audivit dux, mandavit nobiles
et proceres terre sue et quid rex sibi mandavit, insinuat. Et illi quasi uno ore
respondentes dixerunt: Hactenus nos, ut servos et fatuos reputasti, solis 15
mundi seductoribus clericis adhesisti. Nunc te iuvent illi et consulant in
adversis, tibi autem nec succurrere volumus nec valemus.

Hec ut vidit dux, vehementer expavit et mox se conferens ad castrum
munitissimum, solius Dei auxilium imploravit. Medio autem tempore cum
dicti diei duce prospectante per propugnacula cum quibusdam, vidit 20
ingentem exercitum albatorum in equis albis, clipeis cruce rubea consignatis

3 viribus] folgt erneut viribus P2. 5 vobis] tibi P2. | tempus invenire] invenire tempus P2.
6 poteris] poteritis M4. | oportunum] optimum W2. | vindices] folgt et W2. | enim] nicht in
P2. | solis] solum M4. 8 quo] nicht in Bo, V3. 9 terre] folgt (getilgt) illius M4. 10 audivit]
adivit V3. | rex] nicht in P2. 11 calvas] callidas W2. 12 vero se] se vero M4. | dederit]
dederet V3, P2. | et sua] nicht in W2; et suos P2. 13 Hec] hoc M4. 14 sue] nicht in Bo, V3.
rex sibi] sibi rex W2, P2. | mandavit] mandaverat P2. | insinuat] insinuavit W2. 15 Hactenus]
Actenus V3. | nos] nicht in P2. | et] ac P2. 16 mundi] korrigiert aus mundis M4. | Nunc...
17 valemus] nicht in M4. | illi] nicht in W2. | consulant] consolant W2. 17 succurrere]
korrigiert aus succerrere V3. | volumus] nolumus P2. 18 Hec] hoc M4. 19 munitissimum]
tutissimum V3. | auxilium imploravit] imploravit auxilium M4. | cum... 20 dicti] condicti W2,
P2, M4. 20 duce prospectante] prospectante duce W2, M4; prospectans dux P2. | per] pro W2.
21 clipeis] clypeis Bo; nicht in P2.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften