5
10
15
20
154
De aedificio Dei - Cap. 8
militumque suorum arbitrio tractetur de spiritualibus. Quotienscunque
autem hoc agitur, quod arca Domini in palatio, tanquam in templo Dagon,
collocatur, non in hoc arca leditur, sed eorum tyrannica potestas, que licet
contra Deum et plus quam Deus a quibusdam timeatur, rectius tarnen
ydolum quam Deus uocatur, potestas, inquam, talis diuina et inuisibili 5
uirtute sicut ydolum Dagon urgetur ad casum; et palmis abscisis, hoc est
omnibus uictori? successibus diuinitus ablatis, omnino destruetur. Christi
autem et <?cclesi<? potestas semper stabit, arca sanctificationis nunquam
destru/etur, sed cum honore a principibus Philistinorum tandem dimittetur,
quoniam regnum Romanorum, in quo ne fas hoc maxime patrabatur, nunc a 10
muribus, hoc est uilissimis hominibus, infestatur. Nec desinent isti mures
regnum et principes eius persequi, donec arca ad populum suum cum honore
ac muneribus dimittatur, ubi a Salemone rege pacifico templum illi
construatur, in quo non regibus, sed solis sacerdotibus potestas ministrandi
tribuatur. Sed et si quis regum sacerdotalibus functionibus se presumpserit 15
ingerere, cum Ozia rege presumptore lepra portabit in fronte. Nunc uero,
quia nostro tempore uidemus mures regnare, non dubitemus et illud
appropinquare, ut arca Dei libera in templo sibi c^litus fabricato
constituatur. Ubi de leuitica tantum stirpe sacerdotes et ministros habeat,
quibus lex hereditatem ad hoc in terra denegat, ut Dominus sit pars eorum, 20
cuius participatio non est, nisi in idipsum, quia ipse est uere idipsum. Quod
illi specialiter et copiosius participant, qui habitant in idipsum, qui gustant,
quam bonum et quam iocundum habitare fratres in unum, hoc est in
idipsum. Clerici autem proprietarii et acephali, qui habitant non in unum,
1 Quotienscunque] Quotiescunque Mi. 3 leditur] laeditur Mi. | que] quae Sa Mi. 5 ydolum...
6 sicut] fehlt M2 Mi. 6 ydolum] idolum Mi. | abscisis] abscissis Mi. 7 omnibus] omnis M2 Sa
Mi. | uictorie] victoriae Sa Mi. | destruetur] destruetur Mi. 8 ?cclesi?] aecclesiae Sa, ecclesiae
Mi. 9 destru/etur] fehlt M2 Mi, fol. 8r. | Philistinorum] Philisthinorum Mi. | tandem
dimittetur] restituetur tandem Mi. 13 Salemone] Salomone M2 Mi. 15 et] fehlt M2 Mi.
presumpserit] praesumpserit Mi. 16 presumptore] praesumptore Mi. | lepra] lepram Sa Mi,
17 illud] fehlt M2, tempus Mi. 18 celitus] caelitus Sa, coelitus Mi. 20 hereditatem]
haereditatem Mi. 21 idipsum2] davor getilgt in Ml. 23 bonum] bonum est Mi. | iocundum]
iucundum Sa Mi.
23 quam1... unum] Ps (G) 132, 1.
9 destru/etur] Leseranweisung in Form einer Glosse über den unteren Rand: Cum de decimarum
... in sequentibus inuenies.