5
10
15
20
500
De aedificio Dei - Cap. 159
presentandum atque ideo nullius detestabilis person? aperto nomine
decolorandum, sed picturis delectabilibus per exempla memorabilium
patrum decenter ornandum.
[160.] Ergo, ut ad propositum redeamus, cum apostolus fuerit tanquam 5
abortiuus, ego autem sim ueraciter abortiuus et uilissimus omnium, tarnen,
prout mihi Deus reuelat, ipso adiuuante proferam in medium, in quo non
recte ad ueritatem euangelii siue canonum ambulasse uideo episcopum,
quatinus ille tanto maioris uirtutis habeatur, quanto se minorem in talibus
audire non dedignatur; sitque imitator Petri suam retractando et soluendo 10
sententiam, etiamsi sciat eam iuramento interposito contra salutem suam
confirmatam. Nam, si Petrus negationem cum iuramento factam non
mutasset, ipse Petrus non permansisset Petrus, utpote a petra ueritatis
penitus excisus. Vt ergo ueritatis petra consuetudini preualeat, ut abusio
praua, que porta est inferi, aduersus / hanc petram non preualeat, studeat 15
episcopus donationes uel prestationes a suis predecessoribus uel etiam a se
male factas retractare. Habemus enim exempla magnorum uirorum, qui sua
statuta retractauerunt, dum semetipsos iudicantes a Domino iudicari
noluerunt.
1 presentandum] praesentandum Mi. | persone] personae Sa Mi. 5 160] 154 Sa. 7 mihi Deus]
Deus mihi Mi. | reuelat] revelaverit Mi. 9 quatinus] quatenus M2 Mi. | tanto maioris] maioris
tanto M2 Mi. 14 excisus] excisis M2. | preualeat] praevaleat Mi. 15 que] quae Sa Mi.
aduersus... hanc] fol. 75r. | petram] Mi, portam Ml M2 Sa. | preualeat] praevaleat Mi.
16 donationes] hanc donationes M2, dationes Sa, has dationes Mi. | prestationes] praestationes
Mi. | predecessoribus] praedecessoribus Mi.
14 Vt... 15 preualeat] Vgl. Mt 16, 18.