Metadaten

Gerhohus; Becker, Julia [Hrsg.]; Insley, Thomas [Übers.]
Gerhoch von Reichersberg, Opusculum de aedificio Dei: die¬ Apostel als Ideal : Edition, Übersetzung, Kommentar (Teilband 2): Edition mit Übersetzung Auctoritates und Anhänge — Regensburg: Schnell + Steiner, 2020

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.65332#0153
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
5
10
15
20

152

Auctoritates - Fol. 57v

precedentes patres sequimur, quia auctore Deo a sacra doctrina illorum non
discordamus. A capite itaque incipientes usque in quartum altaris
ministerium hanc formam seruandam cognoscimus, ut quem minorem maior
precedit, sicut maior est honore, ita sit in crimine et quem maior sequitur
culpa, maior ei implicetur penitentia et sic postea uindicta credatur esse 5
fructuosa. Quid enim prodest triticum Seminare et fructum eius non
colligere, aut domum construere et non illic habitare? Post dignam enim
satisfactionem credimus lapsum redire posse ad honorem propheta dicente:
Nunquid qui cadit, non adiciet, ut resurgat? Et qui auersus est, non
reuertetur? Idem CAP(itulo) tercio: Quid est grauius camale delictum 10
admittere, sine quo pauci inueniuntur, aut Dei filium negare? In quo peccato
ipsum beatum principem apostolorum Petrum, ad cuius corpus nunc indigni
sedemus, lapsum esse cognoscimus. Sed post negationem penitentia secuta
est et post negationem penitentia data, quia illum ab apostolatu non deiecit,
quem ante se ipsum negaturum predixit. Tibi h?c, fili karissime, dicta 15
sufficiant, ut illum, quem conspicis delicta fletu delere, non dubites in
conspectu diuinitatis misericordiam consequi, quia nullum peccantem
reuersum despicit, qui peccatores suo sanguine redimere uenit.

[fol. 58r] IOH(anne)s Crisostomvs203 De penitentia: O penitentia, que 20
peccata, Deo miserante, remittis et paradysum reseras, qu<? contritum sanas,
omnem tristem exhilaras, uitam de interitu reuocas, statum restauras,
honorem renouas, fiduciam reformas, gratiamque habundantiorem refundis.
Omnia ligata tu soluis, omnia soluta tu reseras, omnia aduersa tu mitigas,

10 capitulo] cap. M2. 20 lohannes] Joannes Mi. Crisostomvs203] Chrysostomus Mi.
penitentia1] poetitentia Mi. penitentia2] poenitentia Mi. que] quae Mi. 21 paradysum]
paradisum M2 Mi. que] quae Mi. 22 exhilaras] exhiilaras M2. 23 habundantiorem]
abundantiorem Mi.

9 Nunquid... 10 reuertetur] ler 8, 4.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften