Metadaten

Cartellieri, Otto; Frankreich [Editor]; Mailand [Editor]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften / Philosophisch-Historische Klasse [Editor]
Sitzungsberichte der Heidelberger Akademie der Wissenschaften, Philosophisch-Historische Klasse (1912, 10. Abhandlung): Der französisch-mailändische Vertrag vom 20. März 1391 — Heidelberg, 1912

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.32885#0008
License: Free access  - all rights reserved
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
8

0tto Cartellieri :

et pro ducendo facta ista ad fmem, prefatus illustris dominus
comes offert isto casu se declarare et omnia facere pro rege, que
cum toto suo posse et exfortio facere poterit, sicut lacius oretenus
explicavit illustribus dominis ... ducibus Burgondie et Turonie.
Quinto quod adveniente casu, quo sanctissimus dominus
noster papa vel serenissimus dominus rex vel illustris dominus ...
dux Turonie haberent dominium Bononie, vel per modum census,
vel per vim armorum, vel per aliquem alium modum Bononia
veniret ad obedientiam alicuius dominorum predictorum, illuStris
dominus comes offert. se non offendere nec damnificare Bono-
nienses, nec eorum territoria aliqualiter dirrecte vel indirrecte,
nec dabit. passum, victualia vel favores aliquibus volentibus ipsos
offendere, dummodo dicti Bononienses directe vel indirecte non
offendant nec damnificent. prefatum illustrem dominum comitem
nec eius territoria nec dent passus, victualia vel favores aliquibus
volentibus offendere prefatum illustrem dominum comitem vel
eius territoria. Et similiter offert se abstinere ab offensis
Florentie, si et quandocumque Florentini venerint ad obedientiam
et subiectionem alicuius dominorum predictorum, ipsis Florentinis
etiam abstinentibus ab offensis prefati illustris domini comitis
et eius colligatorum, et territoriorum suorum. Et hoc si et
qua.ndo prefatus illustris dominus comes requisitus fuerit pro
parte alicuius dominorum predictorum.
Sexto quod sanctissimus dominus noster papa nec eius
successores se non intromittant in temporalibus in Lombardia,
incipiendo a parte superiori ad ea que de presenti tenet et
possidet prefatus illustris dominus comes Virtutum eundo versus
Marchiam Trivisanam, nec de ipsa marchia Trivisana, quia in
ipsa sunt. Verona. pro medietate, Lincentia, Padua, Feltrum et
Cividale. Et quod sanctissimus dominus noster pa.pa possit se
bene intromittere de temporalibus in Bononia. et Ferraria, et
super isto capitulo prefati illustres domini duces obtulerunt facere
cum sanctissimo domino nostro papa quod melius poterunt.
Septimo quod si cont.ingit per sanctissimum dominum
nostrum papam Clementem coronari aliquem in imperatorem
Romanorum, faciet prefatas sanctissimus dominus noster papa
cum prefato imperatore et alios ad quos spectabit, quod faciet
illustrem dominum comitem Virtutum et eius successores do-
minum et dominos naturales de toto eo quod nunc tenet et tunc
tenebit in Lombardia et Marchia Trivisana tantum cum illo titulo
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften