Metadaten

Cartellieri, Otto; Frankreich [Editor]; Mailand [Editor]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften / Philosophisch-Historische Klasse [Editor]
Sitzungsberichte der Heidelberger Akademie der Wissenschaften, Philosophisch-Historische Klasse (1912, 10. Abhandlung): Der französisch-mailändische Vertrag vom 20. März 1391 — Heidelberg, 1912

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.32885#0011
License: Free access  - all rights reserved
Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
Der französisch-mailändische Vertrag vrom 20. März 1391.

11

pace vel treugua inter ipsum illustrem dominum comitem et
. . . inimicos 'suos, dominus comes contentus erit, quod se intro-
mittant de 'ipsa pace, exclusa tamen Padua cum territorio Pa-
duano extra ipsani treugam et pacem. Et si pro dicta pace vel
treuga inimici se declarare voluerint pro sanctissimo domino
papa Clemente, illustris dominus comes contentus erit etiam
se declarare, faciente sanctissimo domino papa pro illustre
domino comite ea que in suprascriptis capitulis continentur. Est
quoque intentionis domini comitis, quod sanctissimus dominus
papa et serenissimus dominus rex taliter provideant cum effectu,
quod alique gentes armigere cuiuscumque condictionis existant
non veniant nec venire possint de partibus ultramontanis ad
damna vel 'offensas ipsius domini comitis et colligatorum suorum.
Terciodecimo, in casu quo sanctissimus dominus papa vel
serenissimus dominus rex vellent se intromittere de pace vel
treugua fienda inter ipsum illustrem dominum comitem et eius
colligatos ex una parte, et inimicos suos et colligatos eorum
ex altera, prefatus illustris dominus comes contentus est, quod
ipsi vel alter eorum se intromittant de dicta pace vel treugua,
ita tamen quod ubi treugua fieri debeat, fiat ad longum tempus
decem vel octo annorum vel ad minus quatuor annorum, et
quod Padua cum territorio Paduano remaneat extra treugam
et pacem.
Ultimo dominus comes querit de omnibus suprascriptis certi-
ficari per totum mensem aprilis proximi futuri, ut in agendis valeat
providere sicut fuerit opportunum.

Quoad facta comitis Arminiaci.
Obtulit alias prefatus dominus comes et iterum se offert
compromittere se in serenissimum principem regem Francorum
de et super petitionibus alias factis ipsi domino per dominam
Beatricem de Arminiaco, ita quod rex possit de iure sententiare
super facto dictarum petitionum, id quod secondum documenta
pubiica, que producentur, de iure sentenciandum fuerit inter
partes predictas.
Nos vero prefati Burgondie et Turonie duces certificamus,
quod supradicta quindecim capitula fuerunt prolocuta inter nos
et predictum comitem et hoc sub signetis nostris hic appositis.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften