Metadaten

Stoeckius, Hermann; Heidelberger Akademie der Wissenschaften / Philosophisch-Historische Klasse [Hrsg.]
Sitzungsberichte der Heidelberger Akademie der Wissenschaften, Philosophisch-Historische Klasse (1913, 6. Abhandlung): Parma und die päpstliche Bestätigung der Gesellschaft Jesu 1540 — Heidelberg, 1913

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.33049#0033
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
Parma und die päpstliche Bestätigung der Gesellschaft Jesu 1540. 3

vosque omnes valde cupere ad con-
servandam ac perficiendam vestre
societatis in Christo unionem, illa
omnia, que usu comperistis ad pro-
positum vobis finem conducentia,
scripto iam et obedientie vinculo
stabilire; ideoque supplicare, ut in
liis nostris pene assiduis gravissi-
misque occupationibus per aliquem
a nobis delegatum consideretur an
vestra vivendi formula evangelicis
consiliis et canonicis Patrum sancti-
onibus sit conformis, et comperta
eius cum christiane religionis puri-
tate congruentia, de more a nobis
benedicatur atque approbetur; que
vestra petitio cum animum nostrum
bene de vobis iam dudum sentien-
tem reperisset, illico negotium lioc
dilecto filio Thome Badie, sacri
nostri palatii magistro, delegavi-
mus, qui, re mature perspecta,
nobis retulit universum propositum
Societatis vestrae pium sibi sanc-
tumque videri, summamque regule,
quam servare cupitis, infrascriptis
quinque capitulis contineri.

1. Quicunque in Societate no-
stra, quam Jesu nomine insigniri
cupimus, vult sub crucis vexillo
Deo militare et soli Domino atque
eius in terris vicario servire, post
solemne perpetue castitatis votum,
proponat sibi in animo se partem
esse communitatis acl hoc potissi-
mum institutae, ut ad profectum
animarum in vita et doctrina
christiana, et ad fidei propagatio-
nem per verbi ministerium spiri-
tualia exercitia et charitatis ope-
ra et nominatim per puerorum ac
rudium in christianismo institu-
tionem praecipue intendat, curet-
que primo Deum, deinde huius sui

Cumque ad hanc almam Urbem
se contulerint, et in charitatis vin-
culo persistentes, ad perficiendam
et conservandam eorum Socie-
tatis in Christo unionem, quam-
dam vivendi formam iuxta ea,
quae ad propositum sibi finem
conducere usu clidicerunt, evan-
gelicis consiliis et canonicis Patrum
sanctionibus conformem ediderint:
factum est, ut ipsorum sociorum
vitae institutum, sub dicta for-
mula comprehensum, non solum
a multis probis viris et Deum
zelantibus laudetur verum etiam
a quibusdam ita approbetur, ut
illud etiam sequi velint. Formu-
lae autem praedictae tenor sequi-
tur, et est talis:

1. Quicumque in Societate nostra,
quam Jesu nomine insigniri cupi-
mus, vult sub crucis vexillo Deo
militare, et soli Domino atque
Romano Pontifici, eius in terris
Vicario, servire, post solemne per-
petuae castitatis votum, proponat
sibi in animo se partem esse Socie-
tatis, ad hoc potissimum institu-
tae, ut ad profectum animarum in
vita et doctrina christiana, ad
fidei propagationem per publicas
praedicationes et verbi Dei mini-
sterium, spiritualia exercitia et
charitatis opera, et nominatim per
puerorum ac rudium in Christi-
anismo institutionem ac Christi

Stoeekius, Parma.

3
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften