30
Otto Cartellieri:
ipsi affirmabant se non velle super hoc concludere dicto domino
rege inconsulto, ad quem quam cicius possent aliquos ex ipsis
destinarent ad sibi referandum omnia et singula predicta et eius
beneplacita audienda, dictus d[ominus] dux predictus eciam de
suis aliquos mittet ad dominum regem predictum quem cicius
peterit super hiis et aliis presentem materiam concernentibus,
exposituros dicto domino regi nonnulla, quibus mediantibus con-
fidit dominus dux predictus, habito super hiis responso dicti do-
mini regis per eos quos dominus dux miserit ad eum ut prefertur,
finalis sequetur et fructuosa conclusio in hac parte. Et inter cetera
expresse protestatus est dictus d[ominus] dux, quod in casu quo
ipse non posset commode expedire aliqua fortalicia in dictis appunc-
tamentis expressata, tunc ipse possit alia equivalencia deliberare
loco dictorum expressatorum vel alicuius eorumdem; que quidem
sic expressata cum equivalentibus predictis declarabuntur dicto
d[omino] regi per proximos quos mittet d[ominus] dux, ut pre-
mittitur, ad eundem dominum regem.
12. Insuper protestati sunt per expressum ambassiatores
predicti, quod per presentem alliganciam seu contenta in eadem
nullum fiat preiudicium in iure, quod ipse dominus rex dicit se
habere et petere velle ad coronam et regnum Francie et dependan-
ciarum eiusdem.
In cuius rei testimonium nos Henricus, dominus Lescrop,
Hugo Mortymer, domicellus, ac Philippus Morgan, utriusque
iuris, et Johannes Idonyngham, legum professores, serenissimi
in Christo principis domini Henrici, Dei gracia regis Anglie,
ambassiatores, in fidem et testimonium omnium et singulorum
premissorum sigilla nostra fecimus hiis apponi, apud Sanctum
Audomarum, penultimo die mensis septembri, anno domini supra-
dicto.
Cöte d’Or B 11 926. Org. Perg. Das dritte von den vier Siegeln
erhalten.