Metadaten

Nikolaus [Editor]; Hoffmann, Ernst [Editor]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften / Philosophisch-Historische Klasse [Editor]
Sitzungsberichte der Heidelberger Akademie der Wissenschaften, Philosophisch-Historische Klasse (1928/29, 3. Abhandlung): Cusanus-Texte: I. Predigten, 1: Dies sanctificatus vom Jahre 1439 — Heidelberg, 1929

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.39951#0014
License: Free access  - all rights reserved
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
14

B. Hoffmann und R. Klibansky.

II foi.

non potest esse hoc et non aliud, cum ipse sit omnia in omnibus.
Reperis igitur theologiam negacionis veriorem, ut Deus non sit
aliquid omnium, qui est omnia, sed est principium simplicissimum
complicans sua infinitate omnia, quoniam ita est iusticia quod
5 et veritas et pax et omnia, que in celo et terra perfectionem signi-
ficant. Nam est ipsa perfectio, quam omnia perfecta participant.
Omnia autem, inquantum sunt, unum sunt. Si igitur omnia
unitatem, que et entitas dicitur, participant, quam gradatim aliter
intelligencia, aliter racio, aliter sensibilia participant — et non
10 participant omnia intelligenciam aut racionem —: manifestum est
Deo magis convenire unitatem, que est entitas absoluta seu
essendi forma, per quam omnia id sunt, quod sunt, quam aliud
quodcumque. Deo igitur unitas convenit, cui non opponitur plura-
litas, sed unitas infinita, que complicat omnia, que est et
is bonitas in eo, quia diffusio formalis entitatis intelligitur absque
immersione. Et in hoc apperiuntur scripture: „Sum qui sum“,
,,Deus unus est“, etc.
Quando autem Deum ad contractum ens consideramus, vide-
mus manifeste Deo magis convenire, ut nominetur secundum con-
20 tractiorem, virtuosiorem et maiorem complicantem entem quam
inferiorem. Unde Deo magis convenit nomen spiritus et intelli-
gencie et racionis, iusticie, veritatis et eorum, que omnem sensum
in sua simplicitate aufugiunt, quam ignis, aque, aeris etc.
| Considera igitur abstractam unitatem, que est et entitas,
25 quomodo ipsa complicat omnia. Nam nichil extra ipsam esse potest;
quomodo potest intelligi esse extra esse ? Neque est non-esse extra
ipsam neque nichil; non-esse enim in infinita unitate est ipsa sim-
plicissima entitas. Extra ipsam enim infinitatem nec esse nec non-
esse potest intelligi esse. Sed in ipsa simplicissima entitate nichil
30 est alietatis aut multiplicitatis, quia unitas infinita; quare omnia
5. post terra Cus. deleo, bona aut. 14. ante que est Cus. deleo, si
igitur. 25. ante quomodo Cus. deleo, ac. 25. quomodo an quoniam
oelit Cus., ex compendio quo haud ita certe diiudicari potest; cum Cus. pro
ooce quoniam alio utatur compend. (qm) siglumque quö tam nonnullis huius ser-
monis locis quam in ceteris scriptis autographis nihil nisi quomodo significet,
Cus. modum scribendi ac dicendi secutus semper (except. p. 30, 4) scripsi quomodo.
1. c/. De Docl. Ignorant. I, 16, fol. 6'v. 3—6. cf. ibici. I, 21, fol. 91 * * * V.
7. cf. THOMAE AQUINAT. S. Theol. P. III qu. 17 art. 1 (ed. Leonin. t. XI,
p. 219): „BOETHIUS dicit in 1. de Duabus Naturis: Omne quod est, inquan-
tum est, unum est.“ Sententia est BOETHII, non oerba (cf. op. cit. [i. e. Contra
Eutychen et Nestor.] ed. Peiper, p.198). 11:—17. cf. De Doct. Ignorant. I, 5,
fol. 2V sq. 11—12. cf. ibid. I, 2, fol. lv; I, 23, fol. 10Έ. 16. Exod. 3, 14.
17. cf. Deui. 6, 4. 18—23. cf. De Doct. Ignorant. I, 26, fol. 12T. 24—-p. 16,3..
cf. ibid. I, 6, fol. 3ρ· I, 22, fol. 10r 24. cf. ibid. I, 2, fol. Π.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften