24
E. Hoffmann und R. Klibansky:
hoc intelligi quam quod unitas gingnit unitatem; que generacio
eterna est. Et sic processio est unitatis et repeticionis unitatis sive-
unitatis et equalitatis ipsius unitas. Connexio enim procedit neces-
sario ab unitate et equalitate; et ab altero procedere nequit, etc.
5 Multa habent doctores exempla, ut nos elevent ad cognicionem
generacionis eterne: de splendore, qui ab igne generatur, et
calore, qui ab utroque; de lumine, ut dicit Hilarius, quo-
modo lumen a lumine accenditur et ex utroque splendor; de mente,
quomodo mens generat sibi suum verbum simile, conceptum scilicet.
10 sui ipsius, et ex hiis procedit voluntas sive amor. Unde ad verbum
multi se convertunt, ut nobis ewangelium notum fiat. Verbum
enim est similitudo ipsius intellectus, in quo intellectus complicat
intelligibile. Unde videtur apostolus velle dicere, quod Filius in
Divinis sit hoc Verbum mentale Patris, sit scilicet sapiencia, ars aut
is racio divina. Nam quod omnia a Deo Patre in Verbo racionis ac
sapiencia facta sint, — sicud hoc non habet dubium, ita nec habet
dubium racionem, Verbum aut sapienciam eternam esse artem
infinitam. „Fuit igitur in principio Verbum, et Verbum apud Deum,
et Deus Verbum“. Si igitur racio aut intellectuale Verbum sive
2o sapiencia fuit in principio, manifestum est ipsum fuisse ab eterno,
quia „fuit in principio“; in principio fuisse eternitatem dicit. Et
si fuit racio, alicuius fuit racio et non potest nisi eterni principii,
in quo semper fuit, esse racio. Unde in principio fuit racio et fuit
apud Deum, quia in eternitate principii, quod est Deus Pater;
25 et „fuit Deus“, quia eterna ars et infinita racio et Verbum non
potest minor Deo esse, cum sit una eternitas et infinitas. Per hanc
igitur infinitam racionem omnia creata sunt.
3. post equalitatis Cus. deleo, repeticio.
5—8. cj. HILARII De Trinitate VII, Patrol. Lat. t. 10, coi. 224 sq.;
ibid. VI, coi. 166; qui loci de Filii generatione solum agunt. CUS. sequitur inter-
pretat. Ps.-BEDAE (ed. cit. coi. 940; Patrol. Lat. t. 95, coi. 396 sq.); cf. etiam
ALANUM, Patrol. Lat. t. 210, Contra Haeret. III, 5, coi. 406 D et Sentent.,
coi. 232 sq.
8—10. cf. Cribrat. Alchor. II, 6, fol. 135y.
10—27. cf. De Doct. Ignorant. I, 24, fol. 19y et „Responsionem de intellectu
evangelii Johannis, quomodo ratio divina sit vita“, Opera t. II, fol. 49y sq.
11 sqq. cf. THOMAE AQUINAT. in Evangel. S. Ioannis Comment. cap.lt
(ed. IV, Taurin. t. II, Taurin. 1925, p. 10): ,,Et si quidem eadem res sit
intelligens et intellecta, tunc verbum est ratio et similitudo intellectus, a quo
procedit; si autem sit aliud intelligens et intellectum, tunc verbum non est
similitudo et ratio intelligentis, sed rei intellectae.“