Metadaten

Nikolaus [Editor]; Hoffmann, Ernst [Editor]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften / Philosophisch-Historische Klasse [Editor]
Sitzungsberichte der Heidelberger Akademie der Wissenschaften, Philosophisch-Historische Klasse (1928/29, 3. Abhandlung): Cusanus-Texte: I. Predigten, 1: Dies sanctificatus vom Jahre 1439 — Heidelberg, 1929

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.39951#0026
License: Free access  - all rights reserved
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
26

E. Hoffmann und R. Klibansky.

II fol. 6V

Hic contemplare, quomodo omnia in arte infinita sunt e quali-
tas et simplicissima racio infinita est omnium racio. Omnes enim
diversitates in unitate infinite racionis complicantur. Et sicud
nichil reperitur ita equale uni, quin possit esse equalius per in-
5 finitum, et non est nisi una omnium infinita equalitas: sic nec
racio per quemcumque de omnibus rebus creatis dari potest, ut dicit
Salomon; quod omnium operum Dei nulla est racio, omnium
una est racio infinita, etc.
Hic considera, quomodo Verbum est omnis ars, forma ac
10 racio. Recurre ad similitudinem artis nostre, que in nobis est, quo-
modo in verbo mentis, quod est ars, complicantur artificiata
et quomodo ars nostra in sua simplicitate supra tempus et divisio-
nem complicat artificiata et ipsa artificiata complicatam artem
explicant. Vide, quomodo ecclesia est < complicata) in arte archi-
is tectoris indivise simpliciter, et quomodo ecclesia, que explicatur ab
arte, cadit in multitudinem, divisionem et temporalitatem; et hoc
aliter et aliter contrahitur ipsa ars per aliam et aliam materiam.
Ita a simili de arte divina considera, quod sicud ars nostra
formas accidentales, que sunt similitudines naturalium, inducit in
2o materiam, quam presupponit: ita ars divina, quia est infinita,
producit secundum unam et simplicissimam artem omnia, que
sunt. Omnium igitur forma essendi ab illa forma infinita artis
eterne manat sicud artificiatum ab arte.
Tu eciam debes considerare, quomodo ars quanto alcior et
25 perfectior, tanto intra se artes inferiores plus complicat; sicud ars
aurifabri complicat artem pictoris, sculptoris, fusoris, etc.; quare
nobilior, quia eius simplicitas est unior et virtuosior. Ars autem
infinita est necessario virtuosissima et potentissima.
10—p. 30,10. Hanc sermonis partem numeris 1. usque ad 7. in margine
additis dispos. Cus.
10. in marg. Cus. 1.
13. artificiata (post complicat): artis- vel artif- legitur; excidit finis verbi.
14. in marg. Cus. 2.
14. complicata conieci, verbo post est in cod. oblitt.
24. in marg. Cus. 3.
1 sqq. c/. De Doct. Ignorant. I, 17, fol. 7V.
3—5 c/. ibid. I, 3, fol. 2T.-6—-7. cf. Eccle. 11,5.
9. De Verbo cf. Idiot. II, 791'. De arte cf. AUGUSTINUM De Trinitate
VI, 11 sq.
10 sqq. De similitudine artis humanae cf. praeter al. loc. sermonem
„Constituite diem sollemnem“, fol. 50^ sq.et Cribrat. Alchoran. II, 2■—4, 6, fol.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften