Metadaten

Nikolaus [Hrsg.]; Hoffmann, Ernst [Hrsg.]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften / Philosophisch-Historische Klasse [Hrsg.]
Sitzungsberichte der Heidelberger Akademie der Wissenschaften, Philosophisch-Historische Klasse (1928/29, 3. Abhandlung): Cusanus-Texte: I. Predigten, 1: Dies sanctificatus vom Jahre 1439 — Heidelberg, 1929

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.39951#0036
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
36

E. Hoffmann und R. Klibansky.

mulier, sed ipse Christus omnia in omnibus. Propter hoc Chri-
stus est cuiusque proximus, ymmo multo proximior quam pater aut
frater carnalis, quoniam est ipsa substantialis intimitas cuiusque.
Et hinc omnes nostri defectus in ipso, qui plenitudo et perfectio
5 nostra, complentur; in ipso iustificamur, in ipso salvi sumus, in
ipso vivimus et movemur.
Et scias, quod hic videre potes admirabilem promissionem,
quam in Christo consequimur, et supermirandam crucis salvatio-
nem, quoniam Christi humanitas in illam maximitatem elevata, ut
10 divine nature unitur, est omnium hominum verissima atque per-
fectissima humanitas. Homo igitur, qui Christo adheret, ille sue
proprie humanitati adheret, ut sit unus cum Christo sicud Christus
cum Deo. Propter hoc quisque Christo adherens et unitus non in
alio, sed in sua humanitate, que est et Christi, satisfecit debito,
is iustificatur, vivificatur, quia ipsa sua humanitas, que est una in
eo et Christo, Deo Verbo unita est. 0 maximum misterium!
Hic vides, quomodo natura humana in Christo induit immor-
talitatem per unionem ad Verbum. Hic vides argumentum: ,,Si
Christus resurrexit, ergo et nos“. Hic vides errorem omnium, qui
2o sine Christo salutem expectant. Hic vides, quantum errant et sibi
contradicunt, qui resurrectionem credunt et Christum negant, ut
sunt pagani et Iudei. Hic vides, quomodo Christus est omnia in
omnibus et quomodo illa altissima epistola Pauli ad Ephesios
de ecclesia triumphanti intelligitur et verissima est. Hic vides con-
25 solatorem tuum in omnibus necessitatibus tuis; et infinita horum.
Sed ipse est lux, que illuxit nobis. Quomodo autem illuxit ?
Nam cum esset Deus absconditus, se revelavit; ut dum verbum
mentale tibi absconditum est, ad hoc, ut tibi reveletur, vocem
induit et sub voce, que est eius signum, latet abscondita mens:
30 ita verbum eternum absconditum carnem induit, ut visibilis
fieret; opera fecit, que alius quam Deus facere non potuit, et ita
venit ad habitandum cum hominibus. Aliud igitur viderunt et
7. in marg. Cus. 4.
17. in marg. Cus. 5. 26. in marg. Cus. 6.
1 sqq. cf. De Doct. Ignorant. III, 6, fol. 28T.
5 sq. cf. Rom. 5, 1; 5, 10. + Act. 17, 28.
16 sq. cf. Cribrat. Alchoran. I, 13, fol. 130v sq.
17 sqq. cf. De Doct. Ignorant. III, 8, fol. 29v sq. 23 sq. cf. p. 32.
26 sqq. cf. De Doct. Ignorant. III, 5, fol. 27τ; Compendium cap. 7, fol.
17 F sq.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften