56
Hermann Heimpel:
subiunctis, ne videar mendax vel fictor extitisse mendaciorum1. Ex
biis colligere potes, ad quem vel quos spectat in diversis casibus
convocacio concilii generalis et qualiter celebrari, qualia in illo fieri
et quis modus standi et sedendi in illo observari debeant, et sic
usque ad ultimum generale concilium, quod erit in fine mundi per
tubam angelicam, ad quod congregabuntur omnes defuncti secun-
dum scripturam, et ibi non erunt longe disceptaciones, set sum-
maria divisio edorum ab edis, dicente tunc illo magno pontifice et
vero ecclesie capite: Venite, benedicti etc. Et utinam sim de illis
Dei beneficio. Et aliis dicet: Ite, maledicti, in ignem eternum, a
quo nos custodiat ille, qui semper vivit et regnat. Arnen.
Et quia notabilior est historia deposicionis predicti Jo. pape
XII. de papatu et surrogacionis Leonis pape VIII. in ipso papatu
et sedacionis scismatis in Romana ecclesia tunc proxime subse-
queris auctoritate predicti Ottonis primi augusti facte, ergo de illis
ponam exempla, que sequuntur. Solent enim exempla movere etc.
Imperator Arnulfus ultimus de genere Karoli Magni effe-
minatus et vilis fuit, remissus et tepidus contra Berengarium tiran-
num, qui tunc in Italia Romanam impugnabat ecclesiam et alios,
qui eandem eciam in multis partibus infestabant, quin ymmo
metipse erat Romane persecutor ecclesie. Filio enim Arnulfi pre-
dicti, sc. Iiugone rege Italie, qui nondum imperialem benedictionem
habuerat, ab eodem tiranno devicto ac apud Veronam mutilato
genus dicti Karoli in imperio defecit omnino et cepit tunc Beren-
garius ipse in Italia dominari et ipsa ecclesia persecucionibus urgen-
tibus vacillare. Tum quia dictus tirannus eam molestabat, tum
quia ecclesie non verus pastor, set mercenarius preerat Jo. papaXII.
sc. Alberti filius, ut tradit Ricardus Cremonensis episcopus magnus
historiarum scriptor2, quam ob rem cardinales communi concordia
a. a nativitate Domini DCCCCL. scripserunt Ottoni duci Saxonie,
qui existens vir magne potencie super universam dominabatur
Alamaniam. Vir eciam religiosus erat, fide catholicus, in consilio
providus, in iudicio iustus, in commisso fidelis, in bellicis actibus
strenuus et universorum morum honestate preclarus, ad Dei eccle-
siam enim veneracione devotus. Huius autem principis predicti
cardinales implorarunt auxilium, ut predictam ecclesiam Roma-
1 Das Folgende bis Amen ist von gleicher Hand und Tinte zugefügt.
2 Tatsächlich Ricobaldus von Ferrara; nachgewiesen von Riezler,
Literar. Widersacher der Päpste 172, A. 1.