Metadaten

Weinreich, Otto; Heidelberger Akademie der Wissenschaften / Philosophisch-Historische Klasse [Editor]
Sitzungsberichte der Heidelberger Akademie der Wissenschaften, Philosophisch-Historische Klasse (1930/31, 7. Abhandlung): Fabel, Aretalogie, Novelle: Beiträge zu Phädrus, Petron, Martial und Apuleius — Heidelberg, 1931

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.40158#0060
License: Free access  - all rights reserved
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
60

Otto Weinreich:

Pejron 110,6—113,2.
110, 6 Ceterum Eumolpus . . . ne sileret sine fabulis hilaritas, multa in mulie-
brem levitatem coepit iactare: 7 quam facile adamarent, quam cito etiarn filiorum
obliviscerentur, nullamque esse feminam tarn pudicam, quae non peregrina
libidine usque ad furorem averteretur· 8 nec se tragoedias veteres curare aut
nomina saeculis nota, sed rem sua memoria, fcictam, quam expositurum se esse,
si vellemus audire. conversis igitur omnium in se vultibus auribusque sic
orsus est:
111, 1 matrona quaedam Ephesi tarn notcie erat pudicitiae, ut vicinaruni quoque
gentium feminas ad spectciculum sui evocaret. 2 haec ergo cum virum extulisset,
non contenta vulgari more funus jiassis prosequi crinibus aut nudatum pectus
in conspectu frequentiae plangere, in conclitorium etiarn prosecutci est defunctum,
positumque in hypogaeo Graeco more corpus custodire ac flere totis noctibus
diebusque coepit. 3 sic afflictantem se ac mortem inedia persequentem non
parentes potuerunt abducere, non propinqui; magistratus ultimo repulsi abierunt,
comploraiaque singularis exempli femma ab Omnibus quintum iam diem sine
alimento trahebat.
4 assidebat aegrae fidissima ancilla, simulque et lacrimas commodabat lu-
genti, et quotienscumque defecerat positum in monumento lumen renovabat.
5 una igitur in tota civitate fabula erat, solum illucl affulsisse verum pudicitiae
amorisque exemplum omnis ordinis homines confitebantur, cum interim Impera-
tor provinciae
latrones
iussit crucibus affigi
secundum illam casulam, in qua recens cadaver matrona deflebat. 6 proxima
ergo nocte, cum miles, qui cruces asservabat, ne quis ad sepulturam corpus
cletr aher et,

notasset sibi et lumen inter monumenta clarius fulgens et gemitum lugentis
[audisset], vitio gentis humanae concupiit scire, quis aut quid faceret.
7. descendit igitur in conditorium,

visaque pulcherrima mutiere
primo guasi quodam monstro infernisque imaginibus turbatus substitit. 8. deincle
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften