Metadaten

Weinreich, Otto; Heidelberger Akademie der Wissenschaften / Philosophisch-Historische Klasse [Editor]
Sitzungsberichte der Heidelberger Akademie der Wissenschaften, Philosophisch-Historische Klasse (1930/31, 7. Abhandlung): Fabel, Aretalogie, Novelle: Beiträge zu Phädrus, Petron, Martial und Apuleius — Heidelberg, 1931

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.40158#0062
License: Free access  - all rights reserved
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
62

Otto Weinreich:

Petron.
ut et corpus iacentis conspexit et lacrimas consideravit faciemque unguibus
sectam, ratus scilicet id quod erat, desiderium extincti non posse feminam pati,
attulit in monumentum cenulam suam coepitque hortari lugentem,
ne perseveraret in dolore supervacuo ac nihil profuturo gemitu pectus diduceret:
omnium eundem esse exitum [sed] et idem domicilium, et cetera quibus exul-
ceratae mentes ad sanitatem revocantur. 9. at illa ignota consolatione percussa
laceravit vehementius pectus ruptosque crines super corpus iacentis imposuit.
10. non recessit tarnen miles, sed eadem exhortatione temptavit dare mulierculae
cibum, donec ancilla vini certe ab eo odore corrupta primum ipsa porrexit ad
humanitatem invitantis victam manum, deinde refecta potione et cibo expugnare
dominae pertinaciam coepit et 11. „quid proderit“ inquit, „hoc tibi, si soluta
inedia fueris, si te vivam sepelieris, si antequam fata poscant, indemnatum
spiritum effuderis ?
12. id einerem aut manes credis sentire sepultos?
vis tu reviviscere? vis discusso muliebri errore, quam diu licuerit, lucis commo-
dis frui? ipsuni te iacentis corpus admonere debet, ut vivas“. 13. nemo invitus
audit, cum cogitur aut cibum sumere aut vivere. itaque mulier aliquot dierum
abstinentia sicca passa est frangi pertinaciam suam, nec minus avide replevit
se cibo quam ancilla, quae prior victa est. 112, 1. ceterum scitis, quid plerum-
que soleat temptare humanam satietatem. quibus blanditiis impetravit miles, ut
matrona vellet vivere,
isdem etiam pudicitiam eins agressus est.

2. nec deformis aut infacundus iuvenis castae videbatur, conciliante gratiam
ancilla ac subinde dicente:
„placitone etiam pugnabis amori?
nec venit in mentem, quorum consederis arvis?“

quid diutius moror? ne hanc quidem partem corporis mulier abstinuit, victor-
que miles utrumque persuasit.
3. iacuerunt ergo unci non tantum illa nocte, quas nuptias fecerunt, sed
postero etiam ac ter-tio die,
praeclusis videlicet conditorii foribus, ut quisquis ex notis ignotisque ad monu-
mentum venisset, putaret expirasse super corpus viri pudicissimam uxorem.
4 ceterum delectatus miles et forma mulieris et secreto, quiequid boni per facul-
tates poterat, coemebat et prima statim nocte in monumentum ferebat. 5 itaque
unius cruciarii parentes ut viderunt laxatam custocliam, detraxere nocte penden-
tem supremoque mandaverunt officio. 6 at miles circumscriptus dum desidet,
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften