Metadaten

Nikolaus [Hrsg.]; Koch, Josef [Hrsg.]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften / Philosophisch-Historische Klasse [Hrsg.]
Sitzungsberichte der Heidelberger Akademie der Wissenschaften, Philosophisch-Historische Klasse (1936/37, 2. Abhandlung): Vier Predigten im Geiste Eckharts — Heidelberg, 1937

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.41989#0061
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
Cusanus und Aldrovandinus de Tuscanella.

61

Nicolaus Cusanus
Respondet ille predicator
Aldorf pugnam fieri racione
motus, scilicet obediencialis,
complexionalis et corrupcionis.
Racione motus obediencialis,
quia innatum est omni creature
obedire suo creatori, et solum
peccator excipitur et demon.
Peccatoris enim voluntas crea-
tori resistit, et ideo dignum est
quod propter inobedienciam
eciam a suo inferiori inpugne-
tur.

Item3 racio, cur caro concu-
piscit adversus spiritum, quia
unumquodque agit secundum
formam suam, sicut colerici de
facili irascuntur, sanguinei luxu-
riantui4 etc. Caro autem est ut
olla succensa, que fervet et bul-
lit, sicut dicitur Ier. I6. Anima
autem semper apponit ligna, sci-
licet nutrimenta viva, scilicet7
cibos et sapores et undique at-
trahit, unde flammam istam
nutriat: per oculos pulchros co-
lores, per aures melodias, per os
dulces sapores, per nares odores,
et omnia illa recipit preter de-
bitum finem. Et ideo cor ex
ipsis incenditur et inflammatur.

Aldrovandinus
Ad hoc autem potest respon-
deri, quod talis pungna est tri-
plici racione. Primo enim ra-
cione motus obediencialis, quia
innatum est omni1 creature obe-
dire creatori, et ab hiis solum ex-
cipiuntur demones et peccatores,
qui divine2 voluntati resistunt.
Nam ei obediunt superiora pro-
[164ra] videndo inferioribus, et
inferiora obediendo hominibus.
Peccatorum autem voluntas ei
resistit, et ideo dignum est, quod,
<quia> ipse inobediens est suo
superiori, quod ipse impugnetur
a suo inferiori.
Ad secundam questionem re-
spondendum est, quod propter
hoc caro infirma concupiscit ad-
versus spiritum, quia unum-
quodque agit secundum suam
naturam et suam formam5, sicud
videmus, quod colerici cito ira-
scuntur, sanguinei luxuriantur.
Caro autem olla quedam suc-
censa est, sicud dicitur Ier. pri-
mo, que fervet et bullit. Anima
autem semper apponit ligna, id
est cibaria et sapores et nutri-
menta. Vel dicendum, quod un-
dique attrahit, unde istam flam-
mam nutrit, quia per oculos pul-
cros < colores > attrahit, per aures
attrahit melodias et sonos, per
os dulces sapores, per nares odo-

1 cum Br. 2 deine Br. 3 Item om. p. 4 proni sunt, ut luxu-
rientur p; etc. om. p. 5 Vgl. Thomas Aquinas S. theol. I q. 3 a. 2;
q. 15 a. 1 usw.; S. c. gent. I c. 43; II c. 92 usw. 6 Vgl. Jer. 1, 13; sicut
— Ier. 1 om. p. 7 tanquam p.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften