Metadaten

Nikolaus [Hrsg.]; Koch, Josef [Hrsg.]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften / Philosophisch-Historische Klasse [Hrsg.]
Sitzungsberichte der Heidelberger Akademie der Wissenschaften, Philosophisch-Historische Klasse (1936/37, 2. Abhandlung): Vier Predigten im Geiste Eckharts — Heidelberg, 1937

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.41989#0132
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
132

Josef Koch Cusanus-Texte: I. Predigten 2/5.

desiderat iustitiam Pauli; iusto enim nihil deest iustitiae. Spiri-
talis aqua non satiat temporaliter, quia non est temporalis nec visi-
bilis, sed aeterna et invisibilis. Illa fit fons saliens ,,in vitam aeter-
nam“. Fons saliens est vivus, qui semper infundit se semper siti-
5 enti. ,,Non sitiet“, quasi deficiat sibi aqua illa, sed bene adhuc
sitiet, quasi nunquam satis capere possit de tam dulci refrigerio.
Ideo saltus ille est vita aeterna, quia est fontis indeficientis.
15. Si quis haustam aquam concipit in ventre converti in fon-
tem salientem, ille concipit similitudinem fontis spiritalis, et quia
10 alias de hoc me audistis, transeo. Hoc solum attendas — nam
dixit de spiritu, quem credentes recipiunt: spiritus est ut fons, unde
v2 23 3 va non capitur |[ ut aqua fontis, sed ut fons. Qui bibit sensibilem
aquam non bibit fontem; si posset bibere fontem, nunquam sitiret,
quia in ipso esset fons vivus. Qui bibit spiritum, bibit fontem
15 scaturientem. Spiritus enim est quasi scintilla ignis Dei, qui dicitur
„ignis consumens“, qui cum in terram mittitur, fit fons emanans
ignem, scilicet quia ardet in spiritu inconsumptibili, sicut quaelibet
scintilla ignis, si cadit in materia combustibili, de sua potentia fit
vivus ignis crescens continue, si sibi non deest materia. Ita de
20 aqua. Nam aqua viva est in eo, quod viva, etiam similis scintillae
ignis; fit enim fons seipsum multiplicans indeficienter.
1. deest] de L 2. faciat L temporalis om. L
5. sitiat F2 10. post audistis add. et dei. taceo L
15. post scaturientem L sequens excerptum ex ECHARDI Expos, in Ioh.
n. 373 subiungit: Augustinus nono De civitate [recte: Detrin. XI) exponit quod
qui bibit de „aqua mundanae voluptatis“ afficitur desiderio et sitiet opus. Non
enim sufficit avaro (auro L) amare aurum, sed vellet actu possidere. „Secus
in divinis“. Nam non sitient iterum, quia amare iustitiam, etiam si foris non
est „operandi facultas“, est ipsam habere. Hinc (c om. L) in divinis „est idem
verbum conceptum et verbum natum“, idem „flos et fructus, Eccli. xxiiij:
flores mei fructus.“ De hoc excerpto cf. supra p. 23. 15. L scribit sin-
tilla etc. 17. spiritu corr. ex spiritum L

5—-6. cf. De Docta Ignorantia III c. 12, p. 160, 12—19. ECH ARDUS
In Ioh. n. 375 {HOva): „Sciendum igitur, quod appetitus habet motum quen-
dam ad appetibile obiectum suum, qui est desiderium proprie nondum adepti, et
quantum ad hoc dicitur hic, quod bibens 'non sitiet in aeternum’. Est autem
et motus quidam appetitus non iam ad appetibile, sed ab ipso, in quo con-
sistit beatitudo et plena satietas, quo sine intermissione obiectum movet appe-
titum gignens se ipsum et infundens se illi. ... Et de hoc dicitur Eccli. 24:
'qui bibunt me, adhuc sitient’. De quo ibidem diffuse notavi.“ Cf. In Eccli.
n. 42—61 (81 va — 83ra). — ALBERTUS M. In Ioh. 4, 13; XXIV 163b;
THOMAS In Ioh. 4 lect. 2, XIX 808b; NICOLAUS DE LYRA i. h. I. Vid.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften