Metadaten

Creutz, Rudolf; Heidelberger Akademie der Wissenschaften / Philosophisch-Historische Klasse [Editor]
Sitzungsberichte der Heidelberger Akademie der Wissenschaften, Philosophisch-Historische Klasse (1938/39, 3. Abhandlung): Medizinisch-physikalisches Denken bei Nikolaus von Cues: und die ihm als "Glossae cardinalis" irrig zugeschriebenen medizinischen Handschriften — Heidelberg, 1939

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.41998#0028
License: Free access  - all rights reserved
Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
28

Rudolf Greutz:

rerum est difficillima, yel aliter
et melius, ut credo, finis hominis
est beatitudo, cuius cognitio est
difficillima licet enim sit finis
omnium aliarum rerum, non
tarnen alie res propter hoc sunt
finis ipsius. Et ita medicina est
de optimo et difficillimo, quare
est optima scientia et propter
hoc non est mirum si tantos et
excellentes habuit aucto-
res, int er quos Ypocras fuit
excellentissimus sicut Ari-
stoteles excellentissimus fuit in
arte dialectica, unde sicut Ari-
stoteles tradidit scientiam de
habillimo (?) in una scientia in
communi, in alia magis in spe-
ciali, ita Ypocras tradidit medi-
cinam in communi ut in libro
afforismorum, magis in speciali
ut in libro prognosticorum, ma-
xime contrahendo ad materiam
ut in libro de regimento acuto-
rum. Nullam autem tradidit sci-
entiam respondentem sophistice,
quia in hac arte non est sophi-
stica, quoniam Ypocras, accipi
ens elegantiora dicta ab aliis
philosophis de medicina sub
compendio in libro hoc qui dici-
tur afforismorum. Antequam
autem accedamus ad litteram,
videndum est sicut in aliis libris
quae sit materia huius operis,
quae auctoris intentio, quae
causa suscepti operis, quis titu-
lus, cui parti philosophiae sup-
ponatur, quae sit divisio libri.
Causa materialis, ut dicunt anti-

nis in qua sunt eius particule.
Cura prima sic procedit autem
dicens ,,Vita brevis, ars vero
longa“. Dicunt quidam, quod
per hoc intendit Ypocras emop-
toycos (!) et empiricos dicens
vitam esse brevem et artem
longarn. Alii dicunt quod in-
tendit fugare auditores ab hac
scientia, quia, si vita brevis et
ars longa, in brevi vita nullus
posset capere artem longarn. Sed
haee expositio est praeter ratio-
nem, cum nullus auditores fuget
a scientia quam componit. Alii
dicunt quod intendit ostendere
necessitatem huius doctrine,
quia, si vita brevis et ars longa,
necesse est ipsam tradere apho-
rismatice et expositio potest
esse vera, tarnen non est haec
intentio. Alii dicunt et melius,
quod intendit excitare medicum
ut sit intentus ad sciendiun et
diligens ad operandum, quia si
vita est brevis, diligenter studeat
et sic intentus in lectionibus, et
quia ars longa diligenter ope-
retur.
Vitae autem brevitatis sex
sunt cause seil, debilis congu-
lacio, continua resolucio, distan-
cia nutrimenti unde multe su-
perfluitates separantur in ipsis
digestionibus, acris dissolutio,
constellatio ex contrariis, com-
positio intellectus, quia omne
compositum, ut dicit Plato, na-
tura est dissolubile. Item ars
est longa quia est una ex
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften