Metadaten

Nikolaus [Hrsg.]; Koch, Josef [Hrsg.]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften / Philosophisch-Historische Klasse [Hrsg.]
Sitzungsberichte der Heidelberger Akademie der Wissenschaften, Philosophisch-Historische Klasse (1938/39, 4. Abhandlung): Die Auslegung des Vaterunsers in vier Predigten — Heidelberg, 1940

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.41999#0122
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
CLXXXXIV
vs H2 ra || In die dedicationis.
Brixinae 1455.
„Domus mea domus orationis vocabitur“.
5 1. Ex quo de Oratione Dominica initium fecimus, servit pro-
posito nostro quod domus haec est in qua oratio fieri debet. Nam
dum benediceretur et consecraretur per pontificem, inter sacra
petitum est, ut omnis, qui in ea petit, accipiat et exaudiatur. Pauca
de oratione praemittenda.
io Quilibet christianus propter quatuor libenter debet orare: ratione
communitatis, ratione agilitatis, ratione nobilitatis et ratione virtutis.
2. Ratione communitatis, quia res quanto communior, tanto
melior, sicut tactus melior quam alius sensus, quia communior; inest
enim etiam alios sensus non habentibus, et ideo destructis aliis sensibus
15 adhuc animal vivit. Sed destructo tactu non est vita. Sic inter elementa
ignis communior, quia communicat proprietatem suam superioribus et
inferioribus, et ideo nobilius elementum: communicat lucem stellis,
calorem elementis, quia nihil vivum sine calore. Sic inter esse, vivere
et intelligere esse est communius et nobilius et melius; ideo ab Omnibus
V: in rb || desideratur: omnia enim appetunt esse. Est autem primum in inten-
20 tione et manet ultimum in resolutione. Ideo nobilius et communius. Sed
oratio est communior, quia visus per ocubos, auditus per aures, intel-
lectus per intellectum, amor per affectum fit, orare autem per ista om-
nia. Nam audire verbum Dei est orare, diligere caelestia, cantare officia
6. est add. supra lin. V2 12. videtur alienum excerptores (cf.
SB. 1936/37 2. Abh., p. 68) in marg. Vt
4. Matth. 21, 13 ( = Is. 56, 7). Laudatur in Communione missae Dedi-
cationis Ecclesiae. Cf. not. seq.
7. CUSANUS alludit vel ad dictam Communionem (Domus mea domus
orationis vocabitur, dicit Dominus: in ea omnis, qui petit, accipit: et qui
quaerit, invenit, et pulsanti aperietur) vel ad Praefationem, quae inter caere-
monias consecrationis ecclesiae cantatur: Descendat quoque in hanc ecclesiam
. . . Spiritus Sanctus . . . ut quotienscumque in hac domo tua sanctum nomen
tuum fuerit invocatum, eorum qui te invocaverint a te pio Domino preces
exaudiantur. Pontificale Romanum, Collibus [= Colle, Toscana] 1503, f. 111 rb.
10. Quae sequuntur (p. 122, 10—126, 17) sine dubio ex Sermone aliquo
ALDO B RAN DI NI DE TUSCANELLA desumpla sunt; cum istum Sermo-
nem usque hodie nondum invenerim, sentenlias ex aliis excerptas allegabo
quibus ALDO B RAN DIN US easdem ideas proponit.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften