Metadaten

Nikolaus [Hrsg.]; Hürten, Heinz [Hrsg.]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften / Philosophisch-Historische Klasse [Hrsg.]
Sitzungsberichte der Heidelberger Akademie der Wissenschaften, Philosophisch-Historische Klasse (1960, 2. Abhandlung): Brixener Dokumente , 5: Akten zur Reform des Bistums Brixen — Heidelberg, 1960

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.42462#0036
Lizenz: In Copyright
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
5
10
15
20
25
30
35

34 H. Hürten, Cusanus-Texte V. Brixener Dokumente • Erste Sammlung
interesse volentium die prefixa racionem accipiat etc. Facta autem racione
dictus curatus eam diligenter conscribat in duplici registro bene ordinato,
quorum vnum vna cum pecunia, in qua prepositus fabrice post racionem
obligabitur, in sacristia in loco bene munito reponaturc) aut, si talis locus
adhuc ordinatus non sit, tunc alibi consignata tamen pecunia predicta per
curatum secure reponatur. Aliud vero registrum penes prepositum successo-
rem remaneat. Si vero idem prepositus redditus fabrice de anno, in quo
prefuit, seclusa negligentia sua integre non perceperit, ad festum sancti
Martini tunc proxime venturum pecuniam remanentem in racione predicta
absque dilacione in presentia [160v] curati et vicinorum presentet in dic-
tum locum tunc mox reponendam, nisi propter notabiles causas a curato et
vicinis approbatas non potuerit vsque tunc exigere certam pecuniam de
remanentia predicta propter paupertatem forsan debitoris. Nam tunc abs-
que dilacione ante festum purificacionis tunc proxime futurum integram
remanentiam dictus prepositus modo supradicto presentet. Si quis vero
prepositorum in aliquo premissorum negligens fuerit, teneatur curatus
eius post effluxum vniuscuiusquepredictorum terminorum ipsum abecclesie
ingressu publice inhibere. Ouod si infra mensem in sua pertinacia persti-
terit, citet ipsum curatus suus, ut compareat Brixine coram vicario in spiri-
tualibus ad uidendum se propter huiusmodi contumaciam in scriptis ex-
communicari.
Compertum est eciam, quod in racionibus aliquando bladum vel vinum
preposito nimis fauorabiliter taxatur. Quare mandat dictus r. pater, vt
taxa conueniens iuxta vsum communem eiusdem anni ponatur colonis, qui
eo anno bladum soluere non possunt. Sed prepositi fabrice bladum, quod
perceperunt, meliori modo, quo fieri poterit, vendant et pecunia illa ut
supra ad racionem ponatur.
Quia vero quidam inuiti census wlgariter dicti liechkoren1 cum negligen-
tia soluuntur, voluit dictus r. d. c., vt omnes iuxta consuetudinem antiquam
quolibet anno bladum huiusmodi soluant dictis prepositis ante festum puri-
ficacionis Marie. Si quis vero in hoc negligens fuerit, teneatur ipsum curatus
suus in ipso festo purificacionis et deinceps prohibere publice ab ingressu
ecclesie.
Quia vero prepositi predicti in exaccione remanentiarum a preteritis
prepositis negligentes fuerunt in dispendium ecclesiarum non modicum,
ordinat dictus r. p., quod per curatum dicti loci diligenter videantur omnia
et singula per veteres prepositos uel aliunde quoquomodo debita et eis ad
registra predicta ordinata quantocius conscriptis prefigantur vnus, duo uel

c) reponantur

Vgl. S. 58 f.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften