5
10
15
20
25
30
35
40
38 H. Hürten, Cusanus-Texte V. Brixener Dokumente • Erste Sammlung
non absoluatur ab aliquo sacerdote, sed ad auctoritatem episcopalem
mittatur.
Informentur eciam prefecti et iudices seculares, quod mortale peccatum
committunt presidere iudiciis in diebus festiuis in primis festis, in secundis
eciam festis pium esset eciam ab huiusmodi abstinere.
Processiones deuotas contra tempestates seu missas agere potestis ex
deuocione, prout in missalibus ordinariis continetur, vt misericordia dei
imploretur, omnia tamen committentes diuine disposicioni, non quidem
certe credendo, quod propterea deus omnino conseruet fructus ab huius-
modi molestiis, sed quod deus per misericordiam suam largietur nobis,
quod melius fuerit pro salute nostra, quia alias prestigiosum esset. Et ita
dum corpus Christi die dominica defertur per circuitum et leguntur
quatuor ewangelia, si predicta intencione bona et non supersticiosa fiat,
non improbat. Sed exorcismos et orationes in libris a quibusdam positos et
ab ecclesia non receptos, sicut eciam missam de xxiv senioribus et similia,
nedum non legi, sed eciam ab huiusmodi libris aboleri mandat.
Item quia dictus r. p. informatus est, quod oblate seu panes pro sacri-
ficio, qui per extraneos in sua&) diocesi venduntur, non de puro tritico, sed
spelta vel alio genere bladi admixto conficiuntur, quod periculosum est,
quare sua paternitas reuerendissima prouidebit, quod in ciuitate sua Brixi-
nensi ab edituo ecclesie kathedralis fiant de puro tritico. Hortatur igitur
omnes plebanos atque curatos, vt prouideant, quod in dicto loco emantur,
ne circa tantum sacrificium dubium nos habere contingat. Necnon ut cauti
sint, ne aliquis sacerdos indispositus ad huiusmodi sacrificium accedat,
quoniam ne dum sacrificans, ymo et sacrificantem indigne non prohibens
cum Juda proditore damnabitur.
Item experientia docente compertum est nonnullos adultos pro eo, quod
raro accedunt predicaciones, de quibusdam enormibus ignorare, an sint
peccata mortalia vel nonh), ymo plerosque penitus ignorare [163r] diffe-
rendam inter mortalia et venialia, mandat dictus r. d. c., quatenus curati
duobus uel tribus diebus in anno diligenter conuocent in locis accomodis
eciam illos, qui in locis remotis morantur seu alias raro matricem ecclesiam
accedere consueuerunt, et fiant eis declaraciones in ambone decem precep-
torum et peccatorum mortalium sew venialium ac instruantur de modo
confitendi peccata.
Item quia propter fragilitatem puerorum aliquotiens baptizandi sunt
absque eo, quod expectetur accessus sacerdotis, et forma huius sacramenti
plerumque ignoretur ab obstetricibus, quare mandat dictus r. d. c., vt in
vnaquaque villa plebis predicte obstetrices informentur, quod tria sint
substancialia baptismi, primo materia, vtputa aqua pura, non obstante
quod in hyeme calefieri possit, secundo intendo, scilicet quod intendat
h) ne
s) sui