Metadaten

Nikolaus [Hrsg.]; Hürten, Heinz [Hrsg.]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften / Philosophisch-Historische Klasse [Hrsg.]
Sitzungsberichte der Heidelberger Akademie der Wissenschaften, Philosophisch-Historische Klasse (1960, 2. Abhandlung): Brixener Dokumente , 5: Akten zur Reform des Bistums Brixen — Heidelberg, 1960

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.42462#0041
Lizenz: In Copyright
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
V. Verfügungen für die Pfarrei Albeins

39

conferre sacramentum baptismi, tercio forma, vt dicat videlicet: Ego te
baptiso in nomine patris et filii et spiritus sancti, nichil penitus addendo
uel minuendo. Et non opportebit, presertim in hyeme, totum puerum
immergi, sed sufficit modicam aquam fundere super puerum.
Item quia consuetum fuit hactenus, mulieres extra thorum legittimum
seu coniugalem pueros generantes eciam post partum cum benediccione
introduci in ecclesiam et postea subire penitentiam, verum quia hoc in-
conueniens est et iuri contrarium, voluit prelibatus r. d. c., quod mulier,
que ex adulterio puerum generat, ad ecclesiam non admittatur, nisi primo
se prosternat coram sacerdote ante fores ecclesie, et tunc sacerdos cum
psalmo penitentiali antiphona ,Ne reminiscaris'4 dominica oratione pro
peccatis super ipsam orando eam reconciliet') et tunc ad ecclesiam ingre-
dietur. Si vero soluta cum soluto puerum generauerit, tunc simili modo
orationes fiant super ipsam, que flexis genibus coram sacerdote se interim
humiliet, et dicatur eis, quod in penam delicti non merentur per bene-
diccionem, sed potius per cordis contricionem et penitentiam post partum
huiusmodi ad ecclesiam redire.
Item compertum est, quod aliquando nonnulli, qui non sunt sacerdotes
aut religiosi, habitum sue religionis abiicientes seu alias ab officio prohibiti
aut suspensi, in capellis aliquibus se diuinis immiscent. Ne ergo hoc pre-
textu populus decipiatur, ymo diuina maiestas grauiter ledatur, voluit, ut
amodo nec per curatum, diuinorum cooperatores aut edituum seu alios ad
diuina admittantur, nisi talis sit bene cognitus, ita quod execucionem sui
officii habeat aut ab ordinario admissus sit.
Item ne conducentes missas votiuas, que sub nomine aliarum missarum
[163v] fundatarum peraguntur, decipi contingat, voluit, vt si quis igno-
rauerit missam agendam esse alias ex fundacione, quod eidem hoc dicatur,
ne volendo procurare specialem missam sub hoc pretextu decipiatur; con-
trarium autem facientes tamquam deceptores mortaliter peccant et ad
restitucionem pecunie recepte tamquam rei aliene teneantur.
Item quia multi impetrant auctoritatem eligendi confessorem ydoneum
a curia Romana seu ab ordinario suo et multi alieni sacerdotes in illa
diocesi conueniunt, de quorum ydoneitate penitus ignoratur, ne igitur in
hiis quisquam decipiatur, declarat prelibatus rmus d. c., illum censeri ydo-
neum, cui de mandato uel licentia episcopi pro tempore existentis commis-
sum est exercicium cure animarum. Sed in casibus episcopalibus, similiter
is ydoneus censeatur, quem idem dominus episcopus alias ex commissione
casuum episcopalium reputauerit ydoneum, ut sunt plebani, quibus ali-
quando auctoritatem episcopalem in certis casibus impertiri dignatur. Et
') reconcilietur

5
10
15
20
25
30
35

4 Antiphon der Bußpsalmen.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften