Metadaten

Nikolaus [Editor]; Hürten, Heinz [Editor]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften / Philosophisch-Historische Klasse [Editor]
Sitzungsberichte der Heidelberger Akademie der Wissenschaften, Philosophisch-Historische Klasse (1960, 2. Abhandlung): Brixener Dokumente , 5: Akten zur Reform des Bistums Brixen — Heidelberg, 1960

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.42462#0043
License: In Copyright
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
V. Verfügungen für die Pfarrei Albeins

41

modi sepulcri fiat ad minus ad profunditatem septem pedum et mensura
huiusmodi penes edituum, vbi sepultura fueritP), reponatur. Et antequam
talis profunditas reperta fuerit per mensuram eandem, cadauer non sepe-
liatur.
Item super ordinacionem cultus diuini in Albeins, refeccionem dotis et
librorum horarum dominus postea cogitabit.
Item quia eciam in Vilness adhuc non sunt libri horarum ad dotem
ordinati, voluit dictus dominus noster rmus, quod vicini eiusdem vallis
per plebanum inducantur, vt procurent ibi libros horarum poni iuxta ordi-
narium prefatum, et hoc comode fieri poterit ex pecunia illa, que legata
esse1)) a duobus ad usum capellarum eiusdem vallis dicitur.
Item cum funus aliquod fuerit in domo, aliquasr) commessationes, risus
et alias leuitates habent hii, quis) funeris obsequiis assistere volunt; a qui-
bus vt abstineant, voluit suppliciter ammoneri per curatos, sed omni leui-
tate semota ad deuocionem et abstinendam ciborum se conuertant.
Item puer egrotans ad mortem dummodo ad annos discrecionis [164v]
peruenerit, ita quod communionem eucaristie acceperit, eciam sacra vnccio-
ne vngatur.
Item quod circa benedicciones nubentium seruetur forma, quam pater-
nitas sua tradidit et mandat illam sepe publicari, vt deuote recipiatur, licet
non precipiatur.
Item voluit, quod confessores sint cauti, ne illos, qui infideliter decimas
soluunt aut soluere nolunt aut occupant nec ab ecclesia recognoscunt, in
peccatis huiusmodi non absoluantur eo, quia absolucionis incapaces sunt.
Sed si informacionem curatorum noluerint aduertere, ad superiorem mit-
tantur.
Item curati et diuinorum cooperatores diligenter intendant, ut studeant
omnia impedimenta, ex quibus eciam matrimonium contractum dirimitur,
et tandem populum de hiis diligenter informent.
Item voluit r. d. c., quod Scolastica historia6 et si qui1) alii libri ad dotem
pertineant, ponantur in dotem ad kathenam in loco conuenienti et clauis
ad eos pertinens reponatur in sacristia circa alia deposita ecclesie.
Predictas ordinationes mandat dictus reuerendissimus dominus cardi-
nalis per curatos ad execucionem diligenter poni, alioquin in synodo vel
visitacione proxima punientur de negligentia, prout iustum fuerit.

p) folgt durchstrichen: per mensuram eandem q) est r) alique s) qui
cum t) folgt durdistrichen: alibi

5
10
15
20
25
30
35

des Petrus Comestor, MPL 198, 1053—1722.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften