Die neuen Menanderpapyri und die Originalität des Plautus
39
PLAUTUS: BACCHIDES
Ph. Mnesiloche, hoc tecum oro ut illius animum atque ingenium regas;
495 serua tibi sodalem et mihi filium. Mn. factum uolo.
Ly. melius multo, me quoque una si cum illoc reliqueris.
Ph. adfatim est. Mnesiloche, cura, i, concastiga hominem probe,
qui dedecorat te, me, amicum atque alios flagitiis suis.
in the ego hoc onus omne impono. Lyde, sequere hac me. Ly. sequor. -
500 Mn. Inimiciorem nunc utrum credam magis
sodalemne esse an Bacchidem incertum admodumst.
illum exoptauit potius ? habeat. optumest.
ne illa illud hercle cum malo fecit suo;
nam mihi diuini numquam quisquam creduat,
505 ni ego illam exemplis plurumis planeque-amo.
ego faxo hau dicet nactam quem derideat.
nam iam domum ibo atque-aliquid surrupiam patri.
507a id ist! dabo, ego istanc multis ulciscar modis.
adeo ego illam cogam usque ut mendicet-meu’ pater.
sed satine ego animum mente sincera gero,
510 qui ad hunc modum haec hic quae futura fabulor?
amo hercle opino, ut pote quod pro certo sciam.
uerum quam illa umquam de mea pecunia
ramenta fiat plumea propensior,
mendicum malim mendicando uincere.
515 numquam edepol uiua me inridebit. nam mihi
decretumst renumerare iam omne aurum patri.
igitur mi inani atque inopi subblandibitur
tum quom mihi nihilo pluris [blandiri] referet,
quam si ad sepulcrum mortuo narret logos.
519a [sed autem quam illa umquam meis opulentiis
519υ ramenta fiat grauior aut propensior,
519c mori me malim | excruciatum | inopia.J
520 profecto stabilest me patri aurum reddere.
eadem exorabo Chrysalo caussa mea
pater ne noceat neu quid ei suscenseat
mea caussa de auro quod eum ludificatus est;
nam illi aequomst me consulere, qui caussa mea
525 mendacium ei dixit. uos me sequimini. -
518 tum quom nihilo pluris mihi blandiri refert A:
tum quom blandiri nihilo pluris referet Niemeyer,
Brachmann: quom nihilo pluris mihi blandiri referet Pöschl.