Die neuen Menanderpapyri und die Originalität des Plautus
41
Pi. Rebus aliis anteuortar, Bacchis, quae mandas mihi:
Mnesilochum ut requiram atque ut eum mecum ad te adducam simul.
nam illud animus meu’ miratur, si a me tetigit nuntius,
quid remoretur. ibo ut uisam huc ad eum, si forte est domi.
530 Mn. Reddidi patri | omne aurum. nunc ego illam me uelim
conuenire, postquam inanis sum, contemptricem meam.
sed ueniam mi quam grauate pater dedit de Chrysalo!
uerum postremo impetraui ut ne quid ei suscenseat.
Pi. estne hic meu’ sodalis ? Mn. estne hic hostis quem aspicio meus ?
535 Pi. certe is est. Mn. is est. adibo contra et contollam gradum.
Pi. saluos sis, Mnesiloche. Mn. salue. Pi. saluos quom peregre aduenis,
cena detur. Mn. non placet mi cena quae bilem mouet.
Pi. numquae aduenienti aegritudo obiecta est? Mn. atque acerruma.
Pi. unde? Mn. ab homine quem mi amicum esse arbitratus sum antidhac.
540 Pi. multi more isto atque exemplo uiuont, quos quom censeas
esse amicos, reperiuntur falsi falsimoniis,
lingua factiosi, inertes opera, sublesta fide.
nullus est quoi non inuideant rem secundam optingere;
sibi ne inuideatur, ipsi ignaui recte cauent.
545 Mn. edepol ne tu illorum mores perquam meditate tenes.
sed etiam unum hoc: ex ingenio malo malum inueniunt suo:
nulli amici sunt, inimicos ipsi in sese omnis habent.
atque i se quom frustrant, frustrari alios stolidi existumant.
sicut est hic quem esse amicum ratu’ sum atque ipsus sum mihi:
550 ille, quod in se fuit, accuratum habuit quod posset mali
faceret in me, inconciliaret copias omnis meas.
Pi. inprobum istunc esse oportet hominem. Mn. ego ita esse arbitror.
Pi. opsecro hercle loquere, quis is est. Mn. beneuolens uiuit tibi,
nam ni ita esset, tecum orarem ut ei quod posses mali
555 facere faceres. Pi. die modo hominem qui sit: si non fecero
ei male aliquo pacto, me esse dicito ignauissimum.
Mn. nequam homost, uerum hercle amicus est tibi. Pi. tanto magis
die quis est; nequam hominis ego parui pendo gratiam.
Mn. uideo non potesse quin tibi eiius nomen eloquar.
560 Pistoclere, perdidisti me sodalem funditus.
Pi. quid istuc est? Mn. quid est? misine ego ad te ex Epheso epistulam
super amica, ut mi inuenires? Pi. fateor factum, et repperi.