16
Walther Bulst
VI
Puella ad amicum munera promittentem.
Gaudia Nimpharum, uiolas floresque rosarum, |
fol.73r Lilia candoris miri quoque poma saporis
Parque columbarum, quibus addita mater earum,
Vestes purpureas, quibus exornata Napeas
5 Vincere tam cultu possim quam transeo uultu,
Insuper argentum, gemmas promittis et aurum,
Omnia promittis, sed nulla tamen michi mittis.
Si me diligeres et que promittis haberes,
Res precessissent et uerba secuta fuissent.
10 Ergo uel es fictus nescisque Cupidinis ictus
Vel uerbis uanis es diues, rebus inanis.
Quodsi multarum sis plenus diuitiarum,
Rusticus es, qui me tua, non te credis amare.
L fol.72v/73r; P fol.lv; ed.pr. fol.B iii r°a.
inscr. ut supra, L et ed.pr.-. Puella amico promittenti et non danti P - supra
muinera (ex corr.)] munera al.m. L - 4 qui P - 5 possim cultu ed.pr. — quam
transeo] quod uincere P - 10 est ed.pr. - 13 te non P - credit ed.pr.