Metadaten

Bulst, Walther [Editor]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften / Philosophisch-Historische Klasse [Editor]
Sitzungsberichte der Heidelberger Akademie der Wissenschaften, Philosophisch-Historische Klasse (1975, 1. Abhandlung): Carmina Leodiensia — Heidelberg: Winter, 1975

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.45454#0039
License: Free access  - all rights reserved
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
15
20
25
30
5
10
15

Carmina Leodiensia

29

Quin et post cenam solet ipse uocare Camenam
Et uacuus curis dictare legenda futuris.
Si quid inurbane, si quid non dixero plane,
Iudicio uatis fiam rea rusticitatis.
Eius censura dabitur michi multa litura,
Quem mea non temere poterunt errata latere,
Aut etiam certe, si dixero plura diserte,
Propter pauca tamen faciet michi grande foramen.
Mitte, coturnicum qui uoce salutet amicum,
Vnum de uernis, non est uia longa, paternis.’
His uerbis use respondi talia Muse:
‘Ne timeas, inquam, nec enim te, Musa, relinquam,
Si tibi quid triste, quod non puto, fecerit iste,
Immo libenter eas ruris uisura Napeas
Et uisura chorum, quod debes uelle, sororum.
Causa uoluptatis fiet tibi uisio uatis,
Quem dignum laudis, cum nunquam uideris, audis.’
Paruit imperio michi non incredula Clio,
Et quamquam nutat, sic te tamen ecce salutat:
‘Tot uiuas annis, quod uiuus labitur amnis.’
Item ad eundem poetam.
Per cantus dulces ita me, karissime, mulces,
Vt iuuat in uillis crepitantibus unda lapillis
Herbosique thori dantem sua membra sopori
Aut tanquam uiui sitientem pocula riui
Aut uelut algentem calor aut cibus esurientem.
Vnde tibi grates magnas ago, maxime uates,
Vtque diu cantes ego uel mea Musa precantes,
Cantamus tecum, non respondendo per equum,
Voce sed ut rauca cigno grauis obstrepit auca.
Quippe tuum cantum superat uox nulla uolantum,
Inter uocales ego sum quasi garrulus ales.
Nam quod me celebras, illustrans luce tenebras,
Carmina diffundi perhibens mea per loca mundi,
Plus ideo dicis, uerbis ut ducar amicis,
Quam quod sit uerum, nisi fallor, pondere rerum.
Cum tamen has laudes nobis imponere gaudes,
Immortale decus reddat tibi Iuppiter equus.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften