Metadaten

Bulst, Walther [Hrsg.]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften / Philosophisch-Historische Klasse [Hrsg.]
Sitzungsberichte der Heidelberger Akademie der Wissenschaften, Philosophisch-Historische Klasse (1975, 1. Abhandlung): Carmina Leodiensia — Heidelberg: Winter, 1975

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.45454#0042
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
32

Walther Bulst

Ignaras ueri falso subdentia mentes.
Quattuor hec sequitur uitiorum exercitus omnis.
75 Vix adeo est aliquis qui non putet ista sequenda,
Vel fugienda putans qui non tamen ista sequatur.
Quippe renitentem trahit impetus ipse ruentem
Et premit a tergo uelut in deuexa malorum.
Est ergo primum turbis elabier et sic
20 Precipitem fixisse gradum cursumque tenere.
Tum demum reditum festinet ad alta relicte
Premia uirtutis, cui cura est ulla salutis.
Si graue forte putat, quoniam prerupta sequutus
Ardua moliri rursum nequit absque labore,
25 Esse putet grauius in preruptissima mergi,
Vnde referre pedem uel ibi sine fine manere
Maximus hoc labor est, illud sors pessima rerum.
Ergo, quod est leuius, prius aggrediamur oportet-
Si leue nil restat, quod restat id aggrediamur.
30 Si malus es, noli peior uel pessimus esse-
Quodsi sis etiam deterrimus, ad meliorem
Paulatim correpe statum, nam maxima laus est
Rem perdifficilem summo superare labore.
Si te contempnis, potes hanc contempnere laudem.
55 Sed nimis impius est et homo preposterus ille,
Qui sua sollicite curat, se despicit ipsum.
Frustra quippe lucris inhias, frustra colis agrum,
Inculte mentis dampno si deficis ipse.
Nam si non sentis lucra uel dispendia mentis,
40 Deditus his solis, que corporis inuehit usus,
Cum sensu careas, desperatissimus eger
Non homo iam, sed humus uel bestia iure uocaris.
Hic de pestifera fit consuetudine morbus
Letargo similis - sed et hinc euadere quosdam
45 Contigit ereptos mortis de faucibus ipsis.
Excitat hos aliquando quidem fortuna sinistra
Pulsans atque mouens socordia pectora- quippe
Casibus aduersis patet inconstantia rerum,
Nec fieri quemquam fugitiuis posse beatum
50 Indicat ipse dolor, qui de fugientibus extat.
Nunc uero prosper rerum successus et ipsa
De non perdendis iam perdita sollicitudo
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften