Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Hrsg.]; Neuser, Wilhelm H. [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Strohm, Christoph [Hrsg.]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 17): Die letzten Strassburger Jahre: 1546 - 1549 — Gütersloh, 1981

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30258#0425
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
6. BUCERS DRITTER BRIEF AN DIE KURFÜRSTEN

421

enim contra conscientiam fit, aedificat ad gehennam. Hic enim in eo discrimine scandali
uersamur, de quo Paulus Rom: 14 . et 1 Cor 8 disseruit. Uidendum igitur est in hac causa
non solum quid liceat, sed etiam quid expediat6. Paulus potuit bona conscientia quamli-
bet carnem edere et vinum quoduis bibere quod ad ipsum attinebat. Adeo autem cauen-
5 dum sibi iudicauit, ne alium ad id prouocaret, quod licere sibi ille non putaret, ut dixerit
se malle nec carnem edere nec vinum bibere in aeternum, quam id facere cum offendi-
culo fratrum. Opus igitur erit, ut homines nostri de his rebus diligenter ante doceantur,
quid in his et liceat et expediat.
Quae ego speraui posse a nostris Ecclesijs commode excipi, annotaui in meo priore
10 scripto7. Cum autem ab illustr[issimis] Cfelsitudinibus] V[estris] audirem ea non posse
omnia nunc impetrari, respondi et adhuc respondeo: Res istas pertinere ad Ecclesias,
illis debere proponi, a quibus cum sententiam rogatus fuero, una cum collegis meis sic
me geram, ut re ipsa comprobaturus sim, si quenquam alium, me cum primis Ecclesia-
rum concordiam quaerere. Hac | 149b | mea responsionez illustris[simi] principes
15 Electores Clementis[simi] Dfomini] dignamini [!] de me esse nunc contenti, nam sine
graui oblaesione conscientiae mee, plura non possum8. Et si plura darem, me facerem
plane inutilem ad concordiam Ecclesiarum adiuuandam. Conscientiae hominum res
tenerae sunt et offensionibus nimium obnoxiae et ego prae alijs in has offensiones quam-
libet caueam incidere soleo. Dominus Iesus Christus ipse nos in se vniat et ad omnem
20 pietatem instituat. Amen.
z) gestr.: ppEE [principes electores].
6. Vgl. iCor 6,12; 10,23.
7. Gemeint ist die längere Antwort, das >Briefmemorandum< B.s, s. oben, S. 357h.
8. D. h. er lehnt es wieder ab, zu unterzeichnen.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften