Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Hrsg.]; Neuser, Wilhelm H. [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Strohm, Christoph [Hrsg.]; Buckwalter, Stephen E. [Bearb.]; Wilhelmi, Thomas [Bearb.]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 18): Nachträge 1541 - 1551 sowie Ergänzungen und Korrekturen — Gütersloh, 2015

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30530#0032
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
[ 468 ]

28
1. consilium admodum paternum

Ac de nonnullis rebus religionis, quae forte possent concedi statibus protestantibus,
quae tamen non essent de essentialibus nostrae fidei. | Aiva|

Recipiantur ubique in quibus religio per se consistit et ad eam necessario requiruntur,
nec quicque de his in ullius gratiam remittatur, et concordia, quod
ad protestantes attinet, iam inventa erit. 5

Ut illis semel constitutis inter catholicos principes, deinde alius conventus cum
nonnullis principibus protestantium post tres sequentes hebdomadas fieret, in
quo et de concordia Germaniae in fide et de auxilio contra Turcas tractaretur,
adhibitis etiam ad hunc conventum oratoribus Christianissimi regis.

At Romani Pontificis Romanensiumque artibus effectum est, ut non de con- 10
cordia in fide, sed de recuperanda, si quam perdiderunt, potestate opibusque
Ecclesiasticis sibi asserendis confirmandisque consultatio institueretur. Cum
summa impudentia sit ipsos ullam sibi in Ecclesia potestatem sumere, qui nihil
minus sunt quam Ecclesiae praesules, et eas tenere opes, quae in solos verosque
Christi ministros et pauperes insumi debet, easque malis rationibus 15
usurpatas flagitiose prodigerent et dissiparent. ¹ | Aivb|

Cumque idem illustris D[ominus] de Granvella super hoc peteret sententiam
Reverendissimae suae dominationis, licet nonnulla tunc dicta fuissent, Tamen
quia conclusum est, ut Reverendissima dominatio sua cogitaret ac proponeret
maiestatibus suis, qua ratione videretur sibi posse, salvis rebus religionis, pro- 20
videri rebus Turcicis, Ita sententiam suam quo decet pudore profert. Debent
ante omnia praedictae maiestates pro comperto habere, sanctissimum Dominum
nostrum veram pacem et unitatem ᵃ Germaniae, quae ᵃ tamen pax et unitas
non dividat eam a concordia ac constituat bellum perpetuum cum Deo.

Verum terreno et Romano Deo, Nam si pacem cum Deo vero et ipse habere 25
et apud alios tueri cu- | Ava| peret, aliter longe viveret, aliter doceret, aliter

a)–a) Drf. Germani, aequae.

1. Vgl. hierzu BDS 12 passim, BDS 7, S.488,30–490,17, BDS 11,3, S.351,12–26 und BOL
15, S.142; vgl. auch Seebaß, Martin Bucers Beitrag, S. 170.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften