Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Hrsg.]; Neuser, Wilhelm H. [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Strohm, Christoph [Hrsg.]; Buckwalter, Stephen E. [Bearb.]; Wilhelmi, Thomas [Bearb.]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 18): Nachträge 1541 - 1551 sowie Ergänzungen und Korrekturen — Gütersloh, 2015

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30530#0054
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
[ 477 ]

50
1. consilium admodum paternum

dinum voto coelibatus aediderunt ante mille annos. Unde liquet nec consensum
Ecclesiae universalis istis duabus rebus unquam accessisse. Quanquam,
ut in caeteris rebus ad religionem pertinentibus, ita et in his duabus observationibus
Ecclesiae auto- | Bvib| ritas et consensus magis ex ipso verbo domini,
quo, ut genita est, ita vivit et sustinetur, cognoscendus est, quam ex eo, 5
quod homines in Ecclesia, quocunque in illa loco existant, comprobare videantur,
dum enim hic vivunt, erroribus et peccatis sunt omnes obnoxii.

Sed nec novabitur quicquam, si Ecclesiis permittatur, quod Dominus de
Eucharistia ipse instituit, et de connubio tum per se, tum per Apostolum suum
docuit: Tantum quae vetutissimam habent originem et quamdiu stabit hoc se- 10
culum perpetuam firmitudinem obtinere debent, stabilientur. Neque igitur
propter has duas vel ullas alias res, quas quidem protestantes concedi sibi petunt,
Concordia impedietur. Dum enim protestantes nihil nisi quod dominus
aut iubet aut concedit, permitti sibi postulant, nec quisque est hominum, qui
ea, quae praecipit vel indulget dominus, ullo iure vetare queat, nihil certe ob- 15
stare poterit, quo minus universis in domino convenia, nisi sint quidam, qui
nolint Christum apud suos regnare.

Et si opponeretur forte, quod confirmatio eorum, quae ipsis permitterentur ratione
pacis et concordiae, sive a sede Apostolica sive a | B vii a | concilio postea
peti posset, certum est tamen, quod is consensus non expectaretur, sed statim in 20
eum usum utpote sibi gratissimum veniretur.

Non est earum rerum petenda ab hominibus confirmatio, quas instituit et
concessit deus.

Quo facto Germania iam unita inter se et receptis ritibus, qui sibi placerent,
nullam curam amplius gereret de concilio. 25

Non hoc agitur, sed ut sit rituum modus, qui cum verbo Domini congruit.

Ex quo sequeretur divisio corporis et unitatis Ecclesiae, cum ii ʳ usus et mutationes
neque in Galliis neque in Hispaniis neque in Italia neque in aliis provinciis
Christianitatis essent receptae.

Restituatur ubique Euangelii libera et syncera praedicatio et nulla in hisce 30

r) hi: Concilium Tridentinum 4, S.184,47.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften