Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Hrsg.]; Neuser, Wilhelm H. [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Strohm, Christoph [Hrsg.]; Buckwalter, Stephen E. [Bearb.]; Wilhelmi, Thomas [Bearb.]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 18): Nachträge 1541 - 1551 sowie Ergänzungen und Korrekturen — Gütersloh, 2015

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30530#0074
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
[ 485 ]

70
1. consilium admodum paternum

quos velint, et destitutos a se honore abdicare idque pro mera libidine et
summa cum reipub[licae] Christiane ¹ pernitiae, uti saepe fecerunt. Per ambitum
quidem profligata omni canonica electione Episcopatus, Abbatias et pinguiora
sacerdotia a principibus accipiunt, sed et haec non aliter aestimantur
quam aulicorum obsequiorum praemia, nihil ad eam, quam principibus cano- 5
nes deferunt legitimam examinis potestatem.

Et tamen protestantes authoritati quoque potestati Imperatoriae inimici,
adversi, insidiatores, infesti et Pontificii amici habendi sunt? Sed dicunt repudiato
supremo Imperatoris iudicio, quod protestantes moliuntur, maiestas
imperatoria intercidat oportet. At respondent protestantes, quod improbis 10
absurdisque sententiis intercedunt, se in eo non eversum Camerae iudicium,
sed iuris legumque observantia firmatum bonisque et aequis viris instauratum
velle. Nam de | C viii a | religione subire iudicium apud eos iudices, qui verae
religionis ex professo et acerrimi hostes sunt et violenti vexatores, nihilque
quod in ipsis est ad tollendos e medio omnes, qui veram religionem sectantur 15
et ipsi faciunt reliqui et aliis faciendum imponunt, cuius vel inertiae vel socordiae
esset? praesertim cum detrectare iure liceat.

Et ipsi impune in omnium bona et vitam grassari possint.

Graves sane et truculenti grassatores sunt protestantes, qui civium loco eos
tolerant, imo ampliorem quam ullis civibus libertatem vel licentiam potius iis 20
apud se concedunt, quos certum est cum capitalibus suis hostibus conspirare.
Et cum iis hostibus, quos nemo ignorat cottidie exitium ipsorum moliri. Nec
enim dissimulant, cuius sint animi, cum ipsorum in religione consortes, ubi
imperium habent, novis et inauditis tormentis excrucient et trucident.

Nulla igitur spes firmae et diuturnae pacis ex amicis tractationibus haberi pot- 25
est, nisi eam pacem velimus, quae et omnem dignitatem sedis Apostolicae in
primis opprimat et catholicam religionem conculcet | C viii b | ac omnem Ecclesiae
ⁱ ordinem confundat ac destruat.

Si dignitas sedis Apostolicae est, apostolicam disciplinam praestare. Si religio
est, quam Christus nobis tradidit. Si Ecclesiae ordo, quem idem dominus et 30
spiritus sanctus per apostolos instituit. Quis est, qui dignitatem opprimat sedis
Apostolicae? Qui catholicam religionem conculcet, qui omnem Ecclesiae
ordinem confundat et destruat, nisi Pontifex ipse cum creaturis suis? Apud
hos enim quid non ex diametro cum disciplina Apostolica institutisque Chrii)
ecclesiasticum: Concilium Tridentinum 4, S.185,30.

1. sc. Christianae.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften