Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Hrsg.]; Neuser, Wilhelm H. [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Strohm, Christoph [Hrsg.]; Buckwalter, Stephen E. [Bearb.]; Wilhelmi, Thomas [Bearb.]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 18): Nachträge 1541 - 1551 sowie Ergänzungen und Korrekturen — Gütersloh, 2015

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30530#0088
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
[ 491 ]

84
1. consilium admodum paternum

Monstrum erit, si Germani nullum habeant sacrum conventum, in quo non
secundum Apostolicum institutum vel lectionem vel doctrinam vel exhortationem
adhibeant, qua aedificetur populus ad pietatem. At vero quod passim
in omnibus regionibus, ubi invocatur nomen Christi, nihil quam non intellectae
caeremoniae eaeque vel in totum absurdae vel multis modis depravatae 5
omnes ad impium quaestum prostitutae exhibentur, nulla autem vel rarissima
auditur lectio aut exhortatio, ex cuius intelligentia populus fructum aliquem
recipiat. Et si quid interdum vel a fatuis monachis vel deliris Theologastris ingeratur,
non alio spectat, nisi ut profundius in caecitatem defigantur hominum
mentes, id nequaquam monstrum est. Monstrum erit, si quidquid in Ec- 10
clesia geritur, eo dirigant Germani, ut plebs ad legitimum dei cultum instituta,
omnem iustitiae et salutis fiduciam spemque bonorum omnium in uno Christo
reponere edocta in veram pietatem | D vii a | proficiat.

ᵖ At quod ᵖ¹ innumeris superstitionibus et cultus dei eversus est et dispersa

in vanissimas vanitates hominum fiducia et tota fere pietas extincta est, id nihil 15
habet monstri. Monstrum erit, si propheticae et apostolicae doctrinae locum
apud se dederint Germani, quae nobis praecipit ab uno deo pendere, illi tribuere
laudem omnium bonorum, ad illum unum, quoties aliqua urget necessitas,
confugere, quidquid boni habemus, eius benignitati acceptum referre, vitam
aeternam non nisi a gratuita eius misericordia expectare, renunciare nostrae 20
sapientiae, ut illi dociles nos praebeamus, omnem propriae virtutis, iustitiae,
sanctitatis gloriam ac fiduciam exuere, ut virtute eius roborati, eius iustitia induti,
ornati eius sanctitate in bonitate eius acquiescamus et gloriemur, deinde
totam istorum bonorum summam sciamus in Christo esse repositam, admonet,
ne quam alibi particulam quaeramus. 25

At quod in varia deliramenta hominum mentes a vero deo avocatae distrahuntur,
quod dei gloriam sacrilega ingratitudine inter creaturas parciuntur,
quod mortuos homines pro deo invocant, quod laudem bonorum gratiarumque
actionem ad ipsos a deo transferunt, varios sibi aditus ad vitam aeternam
confingunt, inani propriae sapientiae, iustitiae, virtutis, fiducia adversus deum 30
superbiunt, impiis imagina- | D vii b | tionibus Christum obscurant et fere sepeliunt
q : Hic nihil est monstri nec timendum est, si in futurum ita pergant.

p)–p) Drf. Atqui.
q) Drf. sepeliuut.

1. Vgl. hierzu CO 5, Sp.491, Anm.1.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften