Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Hrsg.]; Neuser, Wilhelm H. [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Strohm, Christoph [Hrsg.]; Buckwalter, Stephen E. [Bearb.]; Wilhelmi, Thomas [Bearb.]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 18): Nachträge 1541 - 1551 sowie Ergänzungen und Korrekturen — Gütersloh, 2015

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30530#0114
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
[ 502 ]

110
1. consilium admodum paternum

Quod si etiam stabilito catholicorum foedere et caepto ¹ per maiestates suas
concilio et incisa protestantium spe de religione pervertenda et bonis Ecclesiarum
diripiendis . | F iii a |

Bella et expedita Pontificis ratio, siquidem eam Christus ratam habeat. Nihil
benevolentia aut humanitate obtineri a protestantibus posse spes est, eo ita- 5
que necessitatis adigantur, ne se movere ausint. Deinde caepto ² concilio admonendi
erunt a principibus, ut ad audiendam, quae in caput suum feretur,
sententiam sistant. Atque hic obiter aperit, quousque progredi in animo habeat.
Caepto ³ , inquit, concilio quamprimum de protestantibus agatur, et
quando perficietur? Ex ipsa agendi serie aestimare licet. Est tamen aliquid, 10
quod de inchoando loquitur, quasi difficile aut novum sit fucum facere, ut
indictum habeatur pro incaepto ⁴ . Verum fingamus huc quoque se extendere
papae largitatem. Quid prima statione fiet? sicut gravioribus malis quaerenda
sunt priore loco remedia: a protestantibus sumendum exordium compareant
igitur vel ad causam dicendam, vel si ita patribus visum fuerit ad audiendam 15
indictae causae sententiam.

Quid statutum, decretum, pronunciatum fuerit, dicto si audientes fore recipiant
de suis capitibus, imo de suis animis decerni, quod visum fuerit, consentiant.
Atqui non tantum periculose id sint facturi in re dubia, sed cum certa sui
pernitie religionem insigni perfidia prodituri. Quibus enim tantum iuris defe- 20
rent? certe minime obscurum est, quibus vel pecudibus, vel beluis maxima ex
parte chorus | F iii b | ille venerabilium Episcoporum et Abbatum constet.
Pauci quidem liberalibus disciplinis egregie sunt instituti, sed eo peiores,
quod quidquid habent, ingenii ac doctrinae in pessimos usus conferunt. Ex
aliis vix decimum quemque reperias, qui vel mediocri literarum cognitione le- 25
viter tinctus sit. In vera Christi intelligentia totaque religionis administratione
vix centesimum, qui non sit asino quolibet stupidior. Postremo ut doctrinam
illis et singularem regendae Ecclesiae peritiam concedamus, certum est tamen
obstinatis et auribus et animis contra Christum eiusque veritatem staturos.
Ubi ergo claris iudiciis providebunt protestantes, vel potius quasi habito prae- 30
iuditio cernent, summam esse postulati, ut in religionis abolitionem consentiant,
deinde, ut se suaque latronum libidini permittant, quid facturos iudicamus?
Sed indulgentiores erunt sancti patres, quam ut funditus perditos velint
protestantes. Quis autem erit lenitatis modus? adhibita scilicet paterna castigatione,
ut propter rebellionis ac defectionis scelus tripla vel quadrupla in bel- 35

1. sc. coepto.
2. sc. coepto.
3. sc. Coepto.
4. sc. incoepto.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften