[ 506 ]
118
1. consilium admodum paternum
abstulerat? Quis ab unius dei reverentia divinaeque legis observantia ad tyrannidis
suae obsequium homines abduxerat? Quis mentes hominum in extraneas
fiducias spesque inanes distrahendo omnem fidei sinceritatem corruperat?
Non est difficilis responsio, ubi palam est, nec aliud magis urgere prote- 5
stantes, quam ut Christiani omnes et se discipulos dei esse meminerint et in
ipsius schola indies proficere studeant, quam ut Christus, unus magister ac legislator,
audiatur, solus ipse plenam docendi iubendique autoritatem habeat.
Quicunque eius ministerio funguntur, sub eius magisterio se contineant,
quam ut omnes mortales et sibi ipsis et omnibus alienis auxiliis diffisi totam in 10
uno Christo fiduciam defixam habeant, in ea consistant, ne ulla vi dimovere se
inde sinant.
Haec autem omnia | F vii b | tanto fervore, tanta acerbitate, tanta rabie a
Papa impugnari, ut satis appareat ipsum pro aris, ut dicitur, et focis dimicare.
Ita sane est, quia non aliud regnum se habere sibi conscius est, quam quod ne- 15
fando sacrilegio ereptum Christo sibi arrogavit; tantum sibi deperire videt,
quantum honoris, dignitatis, potentiae Christo ipsi tribuitur. Ergo, ne quam
de istius Antichristi corruptelis particulam repurgent Germani principes, potius
et patriam Turcicae crudelitati atrociter vastandam prodant et se ipsos in
voluntarium supplicium dedant. 20
Et ne quid impudentiae reliquum faciat, audet os impurum, primo in dubium
vocare utri sint inimiciores Christo, protestantes an Turcae, deinde
etiam definire, illos esse hostes nomini Christiano et peiores et nocentiores.
Quid huic monstro facias? Contendas ne rationibus sic prosternere, ut pudore
confusum penitus obmutescat? Sed quid proficies apud desperatae in- 25
verecundiae bestiam? an magis eligas, ostensa palam eius turpitudine facere
pro, ut meretur, ut sit omnibus odio et execrationi? quam facile id foret, si omnium
aures ad audiendum essent erectae. Nam si ea, qua decet, orationis gravitate
ac vehementia explicetur, quam miserabili servitute animas tenuerit et
adhuc teneat captivas Romanus pontifex, quot laqueorum retiumque generi- 30
bus eas trahat | F viii a | in exitium, quibus inquinamentis prophanaverit religionis
nostrae puritatem, quam nefariis mendaciis dei veritatem obscurarit,
quam impio furore renascentem hodie persequatur, quam scelerata audacia
sancta dei mysteria in foedam et prophanam nundinationem converterit: dubium
est scilicet, quin totus mundus, ut ipsissimum Antichristum et Diaboli 35
vicarium cum apostatica sua sede diris omnibus devoveat.