Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Hrsg.]; Neuser, Wilhelm H. [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Strohm, Christoph [Hrsg.]; Buckwalter, Stephen E. [Bearb.]; Wilhelmi, Thomas [Bearb.]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 18): Nachträge 1541 - 1551 sowie Ergänzungen und Korrekturen — Gütersloh, 2015

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30530#0124
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
120 1. consilium admodum paternum

Quid si vitae pontificum, qui quadringentis continuis annis tyrannidem
exercuerunt, fideliter ob oculos ponantur? Quid, si illa dictu audituque horrenda,
omne genus facinora recenseantur? Quid, si hodierna duntaxat curiae
Romanae facies proferatur? an erit ulla tanta vel patientia vel stupiditas, quae
non extrema indignatione ebulliat? Sed quia et aures et oculi multis desunt nec 5
ubique locus datur liberae veritati, conscientia interim nostra et bonorum
omnium testimonio contenti simus, usque dum omnem istam caliginem ac fumum
dominus fulgore vultus sui discutiat. Quanquam nec eos ipsos, qui sunt
eius praestigiis fascinati vel in tenebris quibus obvoluti sunt, latet Romanam
curiam sic omni scelerum genere refertam, ut contemptus Dei et meri Lucia- 10
nismi et Epicurismi ¹ quam Christianae pietatis schola haberi possit. | F viii b |

Reverendissimus legatus est huius sententiae, ut concilium ante omnia convocaretur
et celebretur hoc anno.

Cum ius sibi arroget indicendi Concilii Pontifex, quid Caesarem de indictione
frustra fatigat. Faciat ipse, quod iactat sui esse muneris, nec Carolus Au- 15
gustus nec Ferdinandus Caesar repugnabunt. Quid ergo cessat facere utroque
approbante atque etiam adiuvante, quod adeo necessarium putat? Imo quid
veluti per ludibrium ab ipsis petit, quod in ipsorum potestate esse negat?
Nempe ut magis ac magis pateat quod iam toties diximus inani Concilii nomine
fucum facere, quia sine colore aliquo obstare nequit, ne conventu de re- 20
ligione habito Germanica natio saluti suae consulat.

Et ⁿ in conventibus Germaniae nihil de religione tractetur, ut foedus catholicorum
augeatur et corroboretur; ut eo foedere aucto protestantes omnibus modis
ad | Gia| concordiam ᵒ alliciantur. Interim ᵖ vero concludatur q cum Rege
Gallorum et colligantur auxilia omnibus ex partibus contra Turcam. Illud etiam 25
in fine non omittendum est: quod antequam Spirae ʳ tractatus amicabiles perficiantur
et auxilium Imperii stabiliatur, elapsum erit tempus occurrendi hoc

n) ut: Concilium Tridentinum 4, S.187,39.
o) concilium: Concilium Tridentinum 4, S.187,41.
p) Drf. Iterim.
q) concludatur pax: Concilium Tridentinum 4, S.187,41.
r) hi: Concilium Tridentinum 4, S.187,43.

1. Vgl. Bucers Hinweis auf »Epicurer und Lucianisten« in seiner Schrift ›Vom Tag zu
Hagenaw‹ vom September 1540 (BDS 9,1, S.214,22); vgl. hierzu auch Greschat, Bucer,
S.145 f. (= 1.Aufl. S.136) sowie Lienhard, Croyants et sceptiques au XVI ᵉ siècle.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften